Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 44

Ludouvico rege Germaniae filio Ludouvici defuncto, et iuxta patrem apud Lauresham in aecclesia quae dicitur Varia quam ipse huius rei gratia construxerat sepulto, Karolus frater eius a Johanne papa imperator ordinatus, paternae fraternaeque pietatis erga ipsum locum imitator aenituit, et exemplo antecessorum suorum privilegium libertatis et de electione abbatis eidem monasterio taliter confirmavit.