Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 44 (Reg. 3522)


Datierung: 883 02 25
Ausstellungsort: Ulm

Preceptum immunitatis Karoli III. et de electione abbatis.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Karolus divina favente clementia imperator augustus. Notum quippe sit omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris, qualiter fratres ex monasterio quod dicitur Lauresham, et est constructum in honore sancti Nazarii, nostram deprecati sunt clementiam, ut precepta antecessorum nostrorum per nostrae auctoritatis preceptum per omnia confirmaremus. Nos uero postulationibus eorum ob amorem dei sanctique Nazarii ac nostrae mercedis augmentum consentientes, decrevimus ita fieri. Insuper etiam propius postulaturi accedentes, ut licentiam eis inter se abbatem eligendi concederemus. Quod libenti animo ita concedimus, eo scilicet rationis tenore, quam diu talis inter illos inueniri possit, qui digne et regulariter eundem locum procurare queat, et secundum mandata abbatis Benedicti noua et vetera proferre valeat. Et ut hec nostra auctoritas firmior habeatur, manu propria subter eam firmavimus, et anulo nostro sigillari iussimus. Signum domni Karoli M. serenissimi imperatoris augusti. Waldo cancellarius ad uicem Liutuuardi archicapellani recognoui, et subscripsi. Data Va kl. mr. Anno incarnationis domini DCCC0LXXX0III0. Iudictione Ia. Anno imperii imperatoris Karoli II0. Actum ad Vlmam in dei nomine, feliciter. Amen.