Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 43 (Reg. 3518)


Datierung: 881 09 22

Donatio Luodouvici III. Humboldo fideli suo, in Alesheim.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouvicus divina favente gratia rex. Notum esse volumus omnibus sanctae dei ecclesiae fidelibus, nostrisque, presentibus scilicet et futuris, qualiter nos ob nostrae mercedis augmentum, et pro merito gratae servitutis, cuidam fideli nostro nomine Humboldo, quasdam res proprietatis nostrae concessimus, hoc est in pago nuncupato Wormazfeld, in comitatu Walonis, quicquid nostri beneficii in Alahesheim habere visus fuit, cum domibus, aedificiis, mancipiis, vineis, campis, agris, pratis, pascuis, silvis, cultis et incultis, aquis, aquarumve decursibus, viis et inviis, accessibus et adiacentiis, finibus, exitibus et regressibus, et cum omnibus appenditiis. Et iussimus ei inde fieri hoc nostrae auctoritatis preceptum, per quod decernimus atque iubemus, ut prefatus Humboldus, de his omnibus rebus quas ei in proprietatem et donationem condonavimus, nunc et deinceps omni tempore liberam in omnibus habeat potestatem, tenendi, donandi, possidendi, vendendi, commutandi, vel quicquid sibi libuerit faciendi, absque ullius personae contradicentis obstaculo. Et ut haec nostrae concessionis auctoritas, ut supra, omnia. Signum Hludouuici M. serenissimi regis. Data X0 kl. oct. Anno et loco quo supra. Arnolfus cancellarius ad vicem Liutberti r.