Datierung: 786 02 25
Ausstellungsort: Basilica s Naz. ante preciosum corpus.
Audivimus cum evangelium legeretur vocem illam tonitrualis sententiae, in qua dicit dominus noster Jesus Christus: Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis. Et alibi: Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Idcirco ego in dei nomine Aba, deo sacrata, filia Theodoni quondam, pro remedio animae meae vel aeterna retributione dono ad sanctum dei mrem. Nazarium, qui requiescit in corpore in pago renense in monasterio quod vocatur Lauresham super fluvium Wisgoz, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem adunata est, ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est monasterium quod est constructum in honore sanctae Mariae vel ceterorum sanctorum in pago Moynecgowe, in fine vel marcha Raodora in loco nuncupato Niwenhof, super fluvium Rodaha, et quicquid de propria alode nostra ad ipsum locum sanctum delegavimus, vel ab aliis deum timentibus hominibus ibidem traditum est, in locis nuncupatis Bellingure marcha, et ad Caspenze, et in Walenensheim, et in Nitachgowe ad Horeheim, et ad Gronowa, et ad Thurchilawila, similiter in pago Loganhehe ad Saltrissa, et ad Dabornaha, vel in aliis locis, nec non et in pago wormaciense, ac Magontia civitate, ad Odenheim, ad Nûbenheim, in Dienenheim, in Muomenheim, in Batenheim, vel ubicumque mea videtur esse possessio, seu de quolibet attractu ad me noscitur pervenisse, cum omni integritate sua, mansis, campis, terris, pratis, pascuis, perviis, silvis, vineis, domibus, edificiis, cum adiunctis adiacentiis, aquis, aquarumve decursibus, farinariis, mancipiis, accolabus, peculio utriusque sexus, maiore vel minore, mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus totum et ad integrum, tam ipsum prefatum monasterium quam et cuncta quae ibidem aspicere videntur in locis iam dictis, vel ubicumque moderno tempore mea videntur esse possessio vel dominatio, de iure meo in ius et dominationem sancti Nazarii dono, trado, atque transfundo, ea scilicet ratione, ut diebus uitae meae ipsum monasterium vel omnia superius comprehensa habere debeam, et excolere sub usu fructuario, et nichil exinde minuere, sed quicquid addere aut meliorare potuero, deuota mente ac prompta voluntate desidero, et censum annis singulis in festivitate sancti N. decem solidos persolvam. Quando vero meus advenerit discessus de hoc seculo, tunc abba de monasterio sancti N. cum consilio bonorum hominum de genere nostro tam secularium, quam et aliorum religiosorum virorum et deum timentium aeligat de ipso monasterio abbatissam de genere meo, quae casam die gubernare valeat secundum deum vel secundum seculum; et ut semper sicut iam diximus de genere nostro ibidem abbatissa constituatur interim quoad in ipsa casa dei de genere nostro fuerit, quae possit ipsum officium implere sine reprehensione. Si vero quod absit evenerit, ut clarescentibus culpis ipsa abbatissa digna non sit ad hoc ministerium, et abba hoc perpendit quia ita est, tractet prudenter apud se, et deiciat illam quae digna non est de ordine suo, et aliam quae digna est in loco eius constituat de genere nostro. Quodsi non fuerit de genere nostro que possit ibidem esse abbatissa, tunc iam prefatus abba de monasterio sancti N. vel ipsi monachi, faciant de iam dicto monasterio et quod ad ipsum aspicit, quicquid sibi utile iudicaverint, pro oportunitate sancti N. vel ibidem deo deservientium monachorum. Sed et quecumque in iam prefato monasterio abbatissa fuerit, censum iam dictum ad sanctum N. non negligat reddere; quodsi neglexerit, cum legis beneficio hoc emendari faciat. Si quis uero quod fieri non credo, si ego ipsa aut ullus de heredibus meis vel proheredibus, seu quaelibet ulla obposita persona, hanc donationem sive testamentum infringere vel inmutare voluerit, quam propter nomen domini spontanea voluntate fieri decrevimus, inferat ad monasterium sancti N. vel ad agentes ipsius duplum tantum, quantum hec donatio continet, sociante fisco auri libras IIas, argenti pondera IIII multam sustineat; et sic quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio ista vel precaria omni tempore firma et stabilis permaneat. Stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham in basilica sancti N. ante preciosum corpus ipsius sancti mris. coram multis testibus, anno XVIII0 regni domni nostri Karoli regis, sub die V kl. martias. Signum Abae deo sacratae abbatissae, quae hanc donationem siue precariam simul fieri et firmari rogavit. Signum Gerhardi. Signum Salachi, et aliorum. Ego itaque Samuel acsi indignus monachus et presbiter hanc cartam donationis rogante Aba, scripsi.