Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 13 (Reg. 2037)


Datierung: 788 06 07
Ausstellungsort: Ecclesia s. Naz. ante preciosum corp.

Donatio Hiltisnot abbatissae de monasterio Alirinbach, in Bretachgouue.

In Christi nomine, sub die VII id. iunii, anno XX0 regni domni nostri Karoli regis, ego Hiltisnoot, deo sacrata, filia Suabulcdi quondam, considerans casum humane fragilitatis, pro dei intuitu vel pro animae meae remedio, seu et retributione aeterna dono ad sanctum dei Nazarium mrem, qui requiescit in corpore, ut supra, ubi vir venerabilis Richbodo preesse videtur, vel turba plurima monachorum ibidem adunata esse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est monasterium quod modo a novo edificavimus in propria alode mea, in pago Brethachgowe, in Wachelincheimere marcha, et in Magelingun marca, in loco nuncupato Alirinbach, id est basilicam quae est constructa in honorem sancti Salvatoris, et sanctae Mariae, vel caeterorum sanctorum, et in ipsis locis iam dictis huobas serviles XVI et huobam et mansum indominicatum, vel quicquid ad ipsos mansos vel hubas aspicit, tam terris, domibus, aedificiis, campis, pratis, pascuis, perviis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, farinariis, cum adiunctis adiacentiis, mancipiis, accolis, peculio utriusque sexus maiore vel minore, mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus re inexquisita, cum omni supellectili, quicquid dici aut denominari potest, sicut a nobis moderno tempore possideri dinoscitur, totum et ad integrum. Similiter in Buttinesheim marcha, quicquid ibidem habere videmur, id est hubas IIas et casadum unum ibidem manentem, una cum peculiari suo, et quicquid ad ipsas hubas aspicit. Similiter et in Cochengowe in Westheimer marcha, in loco qui dicitur Raodhaha, hubas quinque, et mansos v, vel quicquid ad ipsas hubas vel mansos aspicit. Et basilicam illic constructam, ad integrvm. Similiter in Gardachgowe in Gardaro marcha in loco qui dicitur Shlothrun, mansum et hubam, et quicquid ad ipsam hubam aspicit. Et in Becchingen, hubas v, mansos v, vel quicquid illuc aspicit. Item quod femina quaedam nomine Wirdun, tradidit ad iam dictas reliquias in Olleimo marcha, vel quicquid in ipsa marcha legibus ei adtingit. Et quicquid ad hec omnia aspicit, campis, terris, pratis, silvis, pascuis, periviis, aquis, aquarumve decursibus, domibus, edificiis, totum et ad integrum, sicut superius diximus. Mancipia quoque LV utriusque sexus, quae et in his et in aliis locis manere videntur, una cum omni peculiari suo. Hec omnia superius comprehensa cum omni integritate sua, tam ipsum monasterium quam omnia ibidem aspicientia, de iure meo in ius et dominationem sancti N. dono, trado, atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ea ratione, ut ab hac die habeant, teneant, atque possideant, et suis posteris ac successoribus ad possidendum relinquant. Scilicet, ut dum ego advixero, ipsas res sicut superius continetur per beneficium vestrum absque preiudicio sancti N. vel vestro seu successorum vestrorum habeam et excolam, et nichil exinde minuere, nisi quicquid ibidem addere aut meliorare potuero, et censum annis singulis in festivitate sancti N., quae est II idus iunii, sarcilem I persolvam. Et si de ipso censu negligens fuero, cum legis beneficio hoc emendari faciam. Post discessum vero meum si aliqua de genere meo in ipso monasterio fuerit educata, quae ipsam congregationem quam propter nomen domini ibidem adunavi secundum deum regere potuerit, per electionem abbatis sancti N. abbatissa constituatur, et hoc semper, quoadusque de genere meo digna ibidem reperiri potuerit, servetur. Cetera omnia quae secuntur ut in superiori charta continentur, usque ad id: Siquis hec infringere vel inmutare voluerit, inferat partibus sancti N. unacum cogente fisco, auri libras v, argenti pondera x multam sustineat, et reliqua ut supra. Actum in ecclesia sancti N. ante preciosum corpus eius in loco publico monasterio Lauresham. Signum Hiltisnot deo sacratae abbatissae, quae hanc donationem sive precariam firmitatis fieri et firmari rogavit. Signum Maorlach comitis germani ipsius, qui hoc consensit. Signum Anto fratris eius. Ego itaque Samvel pbr. rogante Hiltisnot hanc donationem sive precariam scripsi. |