Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 12

Decedente anno dominicae incarnationis DCCoLXXXoVo quoque Helmerico, expletis in regimine annis quinque, substituitur Richbodo, vir planae dilectus deo et hominibus, simplex et sapiens, atque tam in divinis quam in secularibus disciplinis adprime eruditus. Deinde post annos decem in archiepiscopatum treverensem a piissimo Karolo rege provectus, presedit ibidem annos decem, menses octo. Qui statim in primordio destructis ligneis domibus in quibus fratres eatenus commanebant, in aquilonali videlicet parte, claustrum muris circumdans ad meridianam partem uti nunc videtur transtulit, dormitorium quoque cum aecclesia triplici fecit, cancellos circa requiem beati Nazarii ex auro argentoque mirifice vestiens, pavimentum etiam coram altari vario stratum marmore sublimavit. Prefuit laureshamensi monasterio annis viginti, mensibus octo, Treveris defunctus, Laurissae sepultus est. Sub hoc patre quasdam spectabilium personarum donationes eidem monasterio conlatas, paucas ex pluribus describamus.