Subsequente post hec anno, id est dominicae incarnationis DCCoLXXoVIIo, sed a fundatione sive exordio laureshamensis monasterii anno XIIIo, regni vero Karoli ex quo defuncto fratre suo Karlomanno monarchia ad eum transiit, anno VIo, Gundelandus abb., perfecta iam templi fabrica, et ut domum dei decebat omni specie decoris exornata, aput Spiream civitatem regi occurrit, magnopere deprecans, ut ipsius aecclesiae consecrationi presens interesse dignaretur. Cui pius rex benigne assentiens, cum regina Hildigarda, filiisque Karolo, Pippino, Ludewico, ac plurimis regni principibus, per Lullum magontinae sedis archiepiscopum, et beati Bonifacii episcopi et mris. successorem, atque per episcopos, Megingozum, Wiomudum, Angilrammum, Waldricum, magnifico apparatu et summa veneratione in capite kalendarum septembrium dedicationem eisdem aecclesiae celebravit, corpusque beati mris. Nazarii, domini et patroni nostri, in eam maximo devotionis honore transtulit. Ubi quanta miracula, quae virtutum insignia per ipsius merita divinitus effulserint, quanta pro diversis morbis, casibus, miseriis, augustiis re media pro extunc et deinceps provenerint, non est nostrae facultatis evoluere, presertim cum sit de his libellus a maioribus nostris prosaico metricoque stilo satis elucubrate compositus. Preterea quoque excellentissimus rex inter cetera liberalitatis suae dona quae velut alter Salemon in simplicitate cordis sui domino laetus obtulit, villam Obbenheim cum omni integritate laureshamensi monasterio tradidit, per quam eandem aecclesiam in die consecrationis largissime dotavit et ditavit, cum huiusmodi confirmationis precepto.