Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 7 (Reg. 1082)


Datierung: 774 09 02
Ausstellungsort: Worms

Karoli magni de Obbenheim.

Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum, vir illuster. Quicquid enim ad loca sanctorum venerabilium congruenter ob amorem dei concedimus vel confirmamus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem domino protegente pertinere confidimus. Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, eo quod propter nomen domini et animae nostrae remedium, donamus ad monasterium nostrum quod dicitur Lauresham, ubi corpus sanctissimi mris. Nazarii reconditum est, et Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum ibidem ad ipsum locum esse volumus, hoc est villam aliquam nuncupantem Obbenheim, sitam in pago wormaciense, super fluvium Raenum, cum omni merito et soliditate sua, et quicquid ad eandem villam legitime aspicere vel pertinere videtur, id est cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, insulis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, cum omnibus adiacentiis vel appenditiis, cum omnibus terminis, et marchis suis, quicquid ad ipsam villam superius nominatam partibus nostris legibus aspicere videtur, totum et ad integrum in amore dei, vel reverentia precelsi mris. Nazarii, in die dedicationis sanctae aecclesiae, vel in translatione corporis sui a die presente concessimus, vel in omnibus confirmavimus. Similiter et illam terram iacentem in campo qui pertinet ad Thechidesheim, sicut ab antiquis diebus usque in presens eadem terra pertinere videbatur ad aecclesiam quae est in Obbenheim constructa. Propterea hanc confirmationem nostram exinde conscribere iussimus, ut tam ipse memoratus abba, qui nunc tempore ibidem esse videtur, quam et successores sui, seu agentes iam dictae aecclesiae, ipsam villam Obbenheim cum omni integritate, adiectitiis vel appenditiis suis, sub aemunitatis nomine ab hac die habeant, teneant, atque possideant, et quicquid pro oportunitate aecclesiae vel stipendio monachorum facere elegerint, in elemosina nostra etiam et coniugis et prolis, libero perfruantur arbitrio, et ut ibidem nostris et futuris temporibus domino auxiliante proficiat in augmentis. Quam vero preceptionem ut firmior sit, manu propria subter firmavimus, et de anulo nostro sigillari iussimus. Signum Karoli gloriosissimi regis M. Rado ad vicem Hitherii recognovi. Datum IIII non. septemb. Anno VI0 regni nostri. Actum Wormatiae civitate publica, feliciter.

Tantis munificentiae suae beneficiis, adiecit clementissimus rex piscationis concessionem in Raeno, cetera quoque multimodis monasterii utilitatibus oportuna, tali auctoritate.