Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 6a


Datierung: 773 01 20

Hanc villam cum silva habuerunt in beneficio Wegelenzo, pater | Warini, et post eum Warinus comes filius eius in ministerium habuit ad opus regis, et post eum Bougolfus comes, quousque eam Karolus sancto Nazario tradidit. Iste Warinus ex precepto Karoli regis anno XX0VII0 regni eius, mediante mense augusto placitum in eadem silva ad tumulum qui dicitur Walinehoug habuit, et cum illustrium virorum iudicio et testimonio terminum et divisionem eius faciens, eam a silva quae pertinet ad Moynecgowae, et ab omnibus circumpositis marchis, sub certis et designatis limitibus disterminavit. Quorum limitum haec sunt vocabula.

Limites qui supra.

Inprimis incipit a loco, qui dicitur Steinfurt, ubi Gernesheim marcha adiungitur ad Hephenheim marcham. Inde ad Langwata. Inde in Ginnesloch. Inde in Walodam. Inde ad Aldolfesbach. Inde in Felisberk. De Felisberk in Reonga. Inde in Winterchasto. Inde in mediam Arezgrefte. Inde in Walehinhoug. Deinde in summitatem Hildigeresbrunno. Inde in Burgunthart, de Burgunthart in Eicheneshart, ubi Rado domni regis missus fecit tumulum in confinio silvae, quae ad Michlinstat pertinet. De illo tumulo in Vlisbrunnen. Inde in Mosahart, ubi alius tumulus est factus. Deinde in Lintbrunno, ubi est tercius tumulus. Inde in Albwines sneida, usque in Mauresberk. De Moresberk in fluvium Neker, ubi Ivtra rivulus intrat in Nekher. Deinde tendit perlongum Necker, usque in Vluena, quae influit in Necchar. Ab Vluena usque ad Franconodal summitatem, ubi Steinhaha riuulus incipit manare. Deinde ad pendentem Rocliam. Inde in Gunnesbach summitatem. Et sic per totam silvam in longum, usque in medium Katesberk. Inde in stratam publicam quae ducit de pago lobodonense. Et sic pervenit in Wisgoz. Et sic per longum Wisgoz usque ad Lauresham. Inde iterum in Steinfurtowa. Ad petram in Kasenowa. Ad petram ad Hirselanden. Loubwisa, Marclacha. Musa. Aganrod. Infra hos limites iuxta decursum fluvii Wisgoz, qui ex duobus fontibus scatet, secus duos viculos, videlicet Manoldescella et Richgisesbura, sitae sunt heae ville: Furte, Rintbach, Morlenbach, Birkenowa, Winenheim, Hemmingisbach, Lutenbach, Hephenheim, Besinsheim, Ûrbach, Lauresham, Bisestat. Huic determinationi hii testes interfuerunt. De Lobodengowe, Dietbreht, Erpolt, Engilbreht, Leitrad, Isenbreht, Reginbreht, Hertrinc, Hadebreht, Buobo, Erkenbreht, Nanthoch, Helmbreht. De Wingarteiba, Adelbodo, Snelhart, Waldrich, Bodololf, Albrich, Dragebodo, Gebehard, Moor. De Moynicgowe, et Rinecgowe, Rupertus comes, Gerhart, Wolfart, Rado, Lambodo, Tieto, Ruogger, Wacher, Beinung, Duodo, Hereman, Hererat, Regenher, German, Wachmunt, Rudolf, Vogo.