Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ambrogio del fu Marione del vico Carocia emette ora in favore di Domoaldo, della chiesa di S. Pietro di Varsi, che egli aveva manomesso col proprio fratello Autari, la carta absolutionis o di manomissione, e lo assolve da ogni vincolo di servitù.
Datierung: 753 09 05
Ausstellungsort: Isola del Ceno (presso Varsi)

+ Regnante domno nostro Aistulf uero excellentissimo rege in Italia, anno piaetatis eius in Dei nomine quinto, quinta diae mense septembrium, indictione septima; feliciter. Et quia manifestus sum ego Ambrosius uir deuotus filius quondam Marioni hauitatore in uico Carocia, eo quod iam ante hos annus te Domoaldo una cum quondam Autharene germano meo liuerum demisemus, et tu, iam dicte Domoald, in baselica beati Sancti Petri situm Uarissio per liuertatem introisti et hauitasti, sicut et aliis fratres et monachis, sed menime exinde tunc tibi iam dicto Domoaldi cartolam absolutionis emisemus; unde modo ego qui supra Ambrosius tibi iam nominato Domoaldi de mea portionem, quod est dimidia parte persone tuae, tibi cartolam absolutionis emitto, et ab omni uincolo seruitutes te absoluo, ut supra dimidia parte una cum peculiare tuo, quod hauis hauiturusue fueris, ut sic deueas liuerus permanere, sicut et illis qui in sancta ecclesia circa altario liueris demissi fiunt. unde et in hanc cartolam repromitto et poena obleco ego Ambrosius uobis Constantiano presbitero uel ad uestris successoribus, ut si uobiscum de persona iam dicto Domoaldo uel de operas eius aliquando in tempore agere presumseremus, ego aut meisque heredis, tunc tempore inueniamus uobis culpauelis poena nomero auri soledos nomero quinquagenta; et ipse Domoald, qualiter superius legitur, a me uel a meis heredis semper liuer permaneat, stipulatione et sponsione. Actum ad casa Sancti Petri, ad hinsola de Cene; feliciter. + Signum + manus Ambrosioni uiri deuoti, qui hanc cartolam liuertatis, absolutionis seu promissionis fieri rogauit. + Signum + manus Marcoaldi uiri deuoti filii quondam Iuliano de Carocia exercitalis testis. + Signum + manus Uitali de Uintiliaca uiri deuoti exercitalis testis. + Ego Uualemarius clericus huic cartolae liuertatis, absulutionis seo promissionis rogatus ad Ambrosione benefacture eius testes subscripsi, qui me presente signum fecit. + Ego qui supra Maurace uir clarissimus scriptur huius cartolae pos tradita conpleui et dedi.