Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Pertifunso, che era debitore verso il vescovo Vualprando di Lucca di una somma per una casa che da lui aveva acquistata, invece del prezzo gli cede una “torre” (ciborio?) d’oro, e una casa colle pertinenze e cogli uomini che vi risiedono, nonché la sua parte dei possessi in Tocciano e Lusciano (Sovanna, Grosseto).
Datierung: 753 03 25
Ausstellungsort: Lucca

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Aistulf rege, anno regni eius quarto, octauo die infra calendas aprilis, indictione sexta; feliciter. Manifestus sum ego Pertifuns, quia deuitor sum dare tibi domno Uualprand episcopo soledus propter casa Auderad, quod mihi per alia cartula uinditionis mihi uenundare uisus fuisti. pro ipso uero pretio quod exinde deuitor sum tibi dare, modo uero dare tibi uisus sum una torre de auro fabrita, insuper et casa ubi quondam Morentiulus resedere uisus fuet et modo presens resedet germano eius Alipert, cum omnia et in omnibus, cum quantum ad ipsa casa pertenent et ipse Morentiulus ad manu sua habuet, insimul et ipsi homines qui iuidem resedeunt. omnia et in omnibus tibi qui supra domno Uualprand episcopo tradere uisus sum in integrum, insimul et parte mea in loco qui nominator Tucciano et Lusciano; omnia et in omnibus cum casas, terris, uineis, cultum uel incultum, siluis, uirgariis, oliuetis, pumiferis, insimul et homines qui in ipsas casas redeunt, cum qualem iustitia persoluere consueti sunt. omnia et in omnibus parte mea, iam dixi, in Tucciano et Lusciano, cum quantum da uos germanis meis iuidem mihi in parte obuinet, omnia et in omnibus tibi qui supra domno Uualprand episcopo tradedi in integrum ad possedendum; et nihil mihi iuidem reseruaui, nisi omnia tibi tradedi in integrum ad possedendum et faciendum exinde quid aut qualiter uolueris. et, quod fieri non credo quod fiat, ut si ego qui supra Pertifuns aut meus heredes tibi qui supra Uualprand episcopo intentionare aut retrahere uolueremus, aut per quoliuet argumentum ingenii de suprascriptas res causare presumpsero, aut per summissa persona aut per me intentionauerimus, et menime defendere potueremus, spundeo ego qui supra Pertifuns esse conponiturus tibi domno Uualprand episcopo soledus mille noui. et si euenerit causa quod aliquis causator apparuerit, et, quod absit, uictor apparuerit, et menime defensare potuero, spundeo tibi esse restauratur ferquidem talem res de quod superius legitor. Et hanc pagina in sua maneat firmitatem, sicut Osprand subdiaconum scriuere rogaui. Actu Luca. Signum + manus Pertifuns daturi et conseruatori. Signum + manus Pacifici clerici uiri deuoti filio quondam Rodpert testis. Signum+ manus Arnipert filio quondam Uuarnicaus uiri deuoti testis. Signum + manus Teuprand uiri deuoti filio Fermuns testis. Ego Osprand subdiaconus pos tradita depleui et relegi.