Sergio arcivescovo di Ravenna assoggetta il monastero di Nonantola alla sede metropolitana di Ravenna, sottraendolo dalla giurisdizione degli altri vescovi; stabilisce che l’abate sia scelto dai monaci nella loro congregazione, e fa divieto al vescovo di Modena e ai suoi attori di esercitare alcuna autorità nel monastero e dipendenze e negli oratori fondati in Gaio Lamese, cioè di S. Martino e […]
Datierung: 753 10 13
Ausstellungsort: (Ravenna)
[In nomine] domini nostri Iesu Christi. regnante domno nostro piissimo ac tranquillissimo Aistulfo a Deo instituto excellentissimo rege, anno regni pietatis eius septimo, die tercio decimo mensis octobris, indictione septima. Sergius seruus seruorum Dei episcopus. Religioso Anselmo abbati monasterii Beatissimorum omnium Apostolorum in fundo qui dicitur Nonantula, territorio Motinensis. Perennem atque inmutabilem lar[..........]m statuimus, eo quod nos sanctorum patrum instruit admonicio, habere per subiectam nobis congru[……….]ia monasteria qui nostre sancte Rauennatis eclesie dioce sita existunt, et munificenti cautela in eis[……]tibus premunire priuilegium, precipue ut cultoribus ecclesiarum Dei alacriter sine cuicumque concussione [...] permaneat seruicia; et quoniam nostris temporibus in fines Amilie nostre metropolitane sedis subiacentis nostris Motinensis territorii in predicto fundo Nonantula, rore diuine pietatis monstrancia, a te iam dicto Anselmo abbate [....] monasterium fundatus est Sanctorum omnium Apostolorum, ut ad perfectam nobilitatis culture pertinet, ibique Deo digna congregatione monachorum instituere uisus est, et per preceptione domni nostri Adriani summi pontificis et domni regis Aistulfi et a tua peticione inuitati, Deo dicata monasteria propriis manibus munera Deo super eius altare ..........tes consecrauimus, exacta peticione tua impleuimus. nunc itaque per tuam iam dicto Anselmi Deo [……..]peticione, gloriosissimus papa Adrianus simulque clementissimus rex Aistulfus per illorum preclara iussione ..........nt, ut in iam fato monasterio Sanctorum Apostolorum a te fundato ecclesiastico nostre priuilegium statuere [..............] Rauennatis dicionis potestatem existeret, nec ullius aliis episcoporum subiceret nec a […………….] monasterio inponerentur. propterea statuimus atque firmamus per huius nostri precepti paginam [.................] uobis, ut dum in ipsum uenerabile monasterium Beatissimorum Apostolorum abbas, qui pro tempore fuerit, [....] [……………]si congregatione ex suo cunlegio placente Deo elegerit secundum sanctam regulam nos uel successores [................] et presbiteros et diaconos quem eiusdem sancti monasterii uoluerit, si facibilis fuerit, hubi ipse abbas uoluerit ...........; et si oratoria constructa fuerint et ubique uoluerit ipse abbas adducat easdem ora[…] a c[……]das nullaque grauamina a nos uel nostris successoribus atque actoribus sancte nostre Rauennatis [ecclesie] […..] precipientes et recernentes a predicto nos[........] monasterio seu abbate eiusque consecracione [......] uel clero siue actoribus Motinensis ecclesie, ut a presenti tempore et usque in perpetuum nullam in prefato monasterio et subiacencia uel oratoria qui sunt fundata in gaio Lamese, id est oratorio Beati Martini [.......] la[...] ipse monasterium Sanctorum Apostolorum fundatus est, predicti Sancti Martini oraculum quem edificatas est […..] uenisti seu modo a uobis successoribusque uestris facere uisi fueritis, exquirant priuilegium […….] potestatem nullam ordinacionem nullam susceptionem nullam irnperacionem nullam [……..] cto conlegio monachorum sancte nostre Rauennatis ecclesie subiacenciam ingredere presumat [......] superius nominate sancte nostre Rauennatis ecclesie ipse monasterium Sanctorum Apostolorum existat consecracio. [si quis] de nostris successoribus aut episcopis nostris sancte Rauennatis ecclesie diocesin subiacencia uel quispiam [contra] uius nostri precepti priuilegii seriem presumpserit, habeat anathema trecentorum decem et octo partum, et cum Iuda traditore domini nostri Iesu Christi sit deputatus. Quam preceptionis nostre paginam Eleui[....] notario et subdiacono sancte Rauennatis ecclesie scribendam precepimus, in qua et propia manu subscripsimus, sub die mensis et indictione suprasaipta. + LEGIMUS. ANNI DOMINICE INCARNACIONIS .DCCLIII.