Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Ratchis uir excellentissimus rege, anno tertio, mense decembrio, per indictione quinta decima; feliciter. Constat me Albulo filio quondam Toudioni, hauitator in uico Ciuiliano ad Piscia Minore, uir honestus trado et uendo tibi Crespine uiro deuoto clausura mea in ipso loco Uiliano, ubi super casa posita habuit, cum fondamento uel uinia seo et arboribus, qui de omne parte cum sepe cercumdata est; omnia quantum infra ipsa clausura hauere uidetor; cui de uno latum decorre uia publica, simol et de capo alia uia publica ei decurre, uno latum tene in uinia Fraolmi, alio capu tene in terra Freduli et Alipert filio quondam Teuduald. ipsa clausura in integro tradedi tibi, quia nihel mihi ibidem reseruaui. unde accepi ad te pretium placitum et definito auri solidis bonis Lucanis expendeuilis nomero quindeci. aea uiro rationem, ut de meo exiuet dominio, et in tua qui supra Crespine trado esse potestatem possedendum. fater et hoc spondeo ego Albulo una cum meis heredis tibi Crespine uel ad tuis heredis, si in quoquo tempore alico molestare presusseremus, et menime aeam tibi defensare potueremus da omne homine, promettimus uouis esse cumponituris duplas res meliorata, de quod agitor, quale tunc fuere, sub extimationem; et hanc cartola uenditionis in sua maneat fermitatem. Et Teutfrid notario iscriuere rogauimus. Actum Luca, regnum et indictione suprascripta quinta decima; feliciter. Signum + manus Albuli uiri honesti uenditoris et conseruatoris. Signum + manus Ansipert clerico filio Rinconi uiri deuoti testis. Signum + manus Guntiperti filio quondam Guntifridi uiri deuoti testis. Signum + manus Radipert uiri deuoti testis. + Ego Teutfrid notario pos tradita conpleu et dedi.