Causulo del fu Radualdo vende a Tanualdo prete di S. Regolo in Gualdo, per diciotto soldi d’oro, tre parti dei possessi, spettanti a lui e a due suoi fratelli, in Teupascio (la quarta parte è tenuta dai figli del fu Radiperto).
Datierung: 746 12 16
Ausstellungsort: Massa Marittima.
+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Ratchis rege, anno filicessimo regni pietati eius tertio, in medio mense decembrium, per indictione quinta decima; feliciter. Constat me Causulu uir honestus filius quondam Radualdi hac die uendedisset et uendedi, tradedisset et tradedi, secutis in presentia testibus, qui subter presente chartula rouoraturi sunt, propriis manibus meis contradedi tibi Tanualde uiro uenerabili presbitero de beato Sancto Regulu tres parti in Teutpasciu qui uocitatur Fauarius, casa, terra, uineis, cultu uel incultu, siluis et pascuas; quo dix, que ad me uel duis germani meis pertinet, exceptu quarta parte quen tenu filiis quondam Radiperti; nam alia res omnia tibi uendere uisus sum, ipse tres parti que ad me pertene tibi in integro uende uisus sum. unde suscepi ego pro ipse tres partis auris soledus nomero decem et octo in fenitum et deliueratum capitulu. ita ut de meo exiuet dominio, in tua trado esse potestate auendi, derelinquendi, quidquid de ipsa res agere, facere uel iudicare uolueris, in tua set potestate; et neque ego heredi meus aliqua tibi generitur molestias. et, quod fieri non crido nec fiat, si ipsa res ego aut meus heredis tibi intentum ficero, aut da qualiuet homine non defensauero, ispondeo ego qui supra Causulu uir honestus uel meus heredis conponiturus tibi Tanualde uiro uenerabili presbitero uel ad suscessoris tuo in duplum, ipsa suprascripta res, de quod agitur, meliorata. Quam uendionis chartula Altipert amico meo iscriuere rogaui. Actum Luca finibus, Massa, regnum et indictione suprascripta; feliciter. Signum + manus Causuli uiri honesti uendituri et tradituri. Signum + manus Ratpert uiri deuoti soceru eius testis. Signum + manus Gairepert uiri deuoti filius quondam Arochis testis. Signum + manus Elprandi uiri deuoti testis. Signum + manus Reculi uiri deuoti filius quondam Uitaliani testis. Signum + manus Bonari uiri deuoti filius quondam Auradi homo Pisanus testis. Ego Altipert uir deuotus iscripsi, et pos tradita conpleui et dedi.