Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Teutperto del fu Auti di Placule vende al prete Anucardo, per quindici soldi d’oro, la metà della chiesa colle dipendenze di S. Pietro in Castiglione (di Garfagnana), che egli aveva acquistata da Donni del fu Guduino (la parte che Donni aveva ottenuta dal defunto fratello Aurinando).
Datierung: 747 03
Ausstellungsort: Lucca

+ In Dei nomine. regnante domno nostro Ratchis rege, anno tertio, per indictione quinta decima, in mense martio; feliciter. Manifestum est mihi Teupert filio quondam

Auti de Placule, quia cum pretio meo emtus sum ecclesia Beati Petri in loco qui dicitur Castellione da Donni filio quondam Guduin, portionem eius in integrum, quantum iniui auire uisus fuet, quantum ei da fratre eius quondam Aurinand in portionem contiget, hoc est ex integra medietas cum cultum et incultum, cum mouile uel inmouile quod at ipsa ecclesia pertinet, sicut dotis eius continet. portionem eius in integrum, hoc est medietatem, tibi Anucardi uiro uenerabili presbitero per uius texti cartula uendere et tradere uisus sum secundum qualiter ea mihi Donni uendidet; omnia et in omnibus res et ecclesia ipsa in tua Anucardo presbitero sit potestatem, sicut cartula illa legitur de uenditionis quem mihi exinde Donnis fecet, quem tibi pro monimen dedi. unde constat me sepe dictus Teutpert suscepisset et suscepi a te Anucardu presbitero pretium placitum et in defenitum capitulo auri soledus nomero quindecim pro ipsa ecclesia et pro ipsa omnem suprascripta res in integra, sicut a me da Donni conparata est eius portionem, quem ei da fratre eius conpetet, quod est medietatem. ita ut ab hodierna die in tua Anucardu uel de heredibus tuis sit potestatem faciendi exinde quem uolueretis. unde prometto ego qui supra Teutpert una cum meus heredis tibi Anucardo presbitero et emturi uel ad tuos heredis, ut si contra hanc cartula uenditionis me ire temtauero per qualiuet ingenio aut summesso hominem, uel retragere uoluero, conponamus tibi aut au eherebus tui, ego uel meus heredis, in duplo, meliorata res unde hic agitur. Et pro confermationem Chiserat scriuere rogaui. Actum Luca. + Et ego Teutpert autor in anc cartula uenditionis a me facta in Anucardu presbites, sicot superius legito, propria manus mea supcripsi. Signum + manus Autpert filio quondam Aunipert testis. Signum + manus Rachipert filio quondam Ratchis de Flexo testis. Signum + manus Auruli testis. + Ego Altipert uir deuotus rogatus a Teutpert in anc cartula uenditionis facta a me in Anocardo presbitero, sicut supra legitur, testis suscripi. + Ego Fetro rogatus a Teutpert in hanc paginam facta in Anucardu presbitero, sicut superius legitur, testi suscripsi. + Ego Chiserat scriptor uius cartule pos tradita et conpleta ea depleui et ededit.