Trasualdo dona la metà di tutti i suoi beni mobili e immobili alla chiesa di S. Terenzio nel vico “Colonia” da lui fondata.
Datierung: 728 (metà c. 06) – 729 (metà .c 06)
Ausstellungsort: Lucca
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Liudprand rege, anno regni eius septimo decimo, per indictione decima; filiciter. Trasualdu uir deuotus tiui hecclesie Dei et beati sancti Terenti perpetuam salutem. Postea iuuante Deo omnipotentem ego Trasualdu in meo proprio iure hecclesia in onurem Dei et ipsius beati Sancti Terenti in loco qui uocitator in uico Coloniensi, uui auitare uideor, per manum artificum a fundamentis cunstruximus, et in te diem sanctum edificationis tue per hanc dotis titulo medietate de omnem ris mea uel cunquisito meo, quidquid auire uideor, omnia medietatem in te sancta hecclesia cunfermaui, sicot enim factum est. ideoque do, duno, trado et cunfero tiui predicte sancte hecclesie, id est medietatem de casa mea, uui auitare uideor, cum fundamento, cum omnem intrisico suo, id est terra, uinea, pratis, cultum atque incultum, oliuitis, siluis, uergaris, mouile uel inmouile, omnia et in omnibus quidquid a meo ius pertenet, medietate de pecunia mea, et uui ipse hecclesia fundata est, et aduc Deo iuuante atquirere potuero, in potestatem ipsius hecclesie set et qui iuidem reseruieret. omnia et in omnibus, comodo superius decriuimus, medietatem de omnem ris mea in eius hecclesie sit potestatem. tamen dum ego aduiuere meruero, in mea sit potestatem guuernandi et exinde Deo et ipsius hecclesie laudem referri. et pos uiro ouito meo, que ego demisero in ipsa sancta hecclesia, set potestaue iuidem seruiendo; nam nullatinus alieniginandi, set semper eius hecclesie sit potestatem; firmum et istauilem permaneat, ut neque a me neque a posterus meus posset disrumpi. Et Leonacis indignus presbiter iscriuere rogaui, et supter signum sancte crucis ficimus, et testibus optulit rouorandum pro cunfermationem, istipulatione ispunsique interposita. Actum Luca, die et regnum et indictione superiscripta; filiciter. Signum + manus Trasualdi auturis et cunserbaturis, et qui hanc cartula fieri rogauet. Signum + manus Ahaldi rogatus a Trasualdu uiro deuoto testis. Signum + manus Authelmi rogatus a Trasuald uiro deuoto testis. Signum + manus Tanualdi rogatus a Trasualdu uiro deuoto testis. Signum + manus Babule filius Aluarti uiri deuoti testis. Signum + manus Ansfridi rogatus testis.