Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini Dei Iesu Christi. regnante domno nostro Liwtprand uir excellentissimus, anno regni eius sexto et decimo, mense marcio, die octabo, per indicione ondecima. Constat me Pertusato filio condam Alwerto hac dies aruitrium et bone uolimtatis uindidisse et uindendo tradidisse uobis uenerabile Anselwert abbati Sancti Constancii terrula mea in locum illuc qui dicitur Surziana, plus minus modiorum .CIX., prope de uia publica et de una parte prope de uia de castro de Surziana. et de presenti accepi auri solidos uatuor, sicut inter nobis in placitum conuenit. et nunc mihi constat me per uos in omnibus nunc esse suppletum, et nihil mihi in amplius pretium uos mihi deuere uideris; sed nunc omnia uos mihi completus pariasti. unde uos amodo suprascripto domne abba Anselvvert dicta terrula mea modiorum .CIX. haueas, teneas, possideas, uestrique successores haueant, teneant, possideant in perpetuis temporibus; et quicquid exinde agere, facere uolueritis, uendendo, donando, utpote firmissimus domino, in uestra semper sit potestate et uestri successorum, quia uobis eam uenundaui atque tradidi. et, quod non credimus nec fieri potest, ut si contra hanc chartula uendicionem a me facta ire temptauero, ego per me Pertwald aut heredibus meus, et minime potuero defendere aut antistare ipsa suprascripta terrula de quacunque homine, tunc uobis et uestri successoribus componimus pene nomine auri solidos denario octo, quod est dupla in duplum de ipsa uendicione; et chartula ac uendicionis semper in sua maneat firmitatem. Et hanc chartolam uendicionis Petrus notarius scriuere rogauit. Actum loco uilla Canneto, in monasterio, per indicione suprascripta; feliciter. Signum + manus Pertwald uir honorabilis, qui hanc chartolam scriuere rogauet. Signum + manus Adwald uiri deuoti filii Ursioni testis. Signum + manus Arbert uiri deuoti filii Malwert testis. Signum + manus Benedicti uiri deuoti filii Anselwert testis. Signum + manus Arichis uiri deuoti filii Petri testis. Signum + manus Aliovvald uiri deuoti filii Rowald testis. Signum + manus Peredei uiri deuoti filii Iohanne testis. Ego Petrus notarius rogatus et petitus a Pertwald anc chartolam scripsit, et post tradita et signa testibus repleuit et dedi.