Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Exemplar. + In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Liutprand uir excellentissimo rege, anno filicissimo regni eius in Dei nomen undecimo, per indictione quinta; feliciter. Dum praesentis uitae et transitus istius temporis facultas et axis noster natiuitatis huius saeculi spatia deuoluitur certissime, considerandum est hac tota mente intentionem cogitandum, ea que nobiscum in perpetuum tenere non possumus de ipsa temporalia rerum habundantia, quod nobis Dominus dignatus est donare, aeterna mercare debeamus, quia huius mundi diuitiae donando in aeternum seruantur, et retenendo aeterna poena damnantur. unde Dominus per semetipsum loquitur dicens: nolite thensaurizare uobis super terram, ubi furis effodiunt et furantur, sed thensaurizate uobis thesaurum in caelum, ubi fur, id est diabolus, non adpropinquat. et iterum dicens: facite uobis amicus de mamone in iquitatis, ut cum defeceritis recipiam uos in aeterna tabernacu1a. Hinc itaque ego Ursus ex tota mente deuotionis pertractans ea que supra memorata sunt, pro mercidem et remedium anime meae et conparationem uitae aeterne, aedificaui ecclesia proprio in territorio meo in honore sancte Dei genetricis Mariae, in qua filia mea Ursa abbatissa esse constituo, una cum germana sua Anstrud[a] relegiosa hac monastica uitam gerentis, in qua ecclesia mea pro facinora hodie in praesentia ciuium do, dono, trado, d[o]natoque esse uolo: in primis, fundamentum ubi predicta ecclesia fundata est, cum curte et puteo suo, orto, aditu, accessu et egi[tu] suo, hoc est terra modio simis; campo in Fussione, qui nobis in cambio aduenit, medietate de Auchis et medietate de Uuili[fusi], in integrum; et casa Fusculi in Massa Tagiani, qui mihi aduenit ex dono domni Aripert rege; Candido uaccario cum armeoto su[o et cum] metato suo in loco Tumolo; sala in loco Ferroniano cum duas casas tributarias, una qui regitur per Candido e[t alia] per Maioriano, cum familia eorum, uinea, oliuito, silua, peculiare prato in ipso loco supra memorato; et casa Aroald [...] casas duas in Nouole de morganicaput mulieri meae, una gui regitur per Fridichis et alia per Corbolo; Godoara puella pro [liuera], Gunda pro liuera, Uuilipergula pro liuera, Candida pro ancilla, Tinctula pro ancilla; ut haec omnia iam dicta Dei ecclesia b[ono] iure possedeat, et quod adhuc ibidem largitus fuero firmum permaneat, et christianis temporibus sanctarum ancillarum Dei monasterio nuncupentur. et post decessu Ursae filiae meae, Anstruda germana cius monasterii cura ipsa suscepiat, et [post] ambarum decessum, eam que sibi congregatio eligere uoluerit, ipsa in abbatisse ordo succidat. et ego qui supra Ursus dicta sub proprio, iuxta Dei uolumtate, in mea uolo esse potestate gubernandi, nam filius meus uel heredis meus nullam ibidem habeat potestatem dominandi, nisi orare et benefacire. nec nullus sacerdus ibidem habitare praesummat, nisi quem ipsas ancillas Dei inuitare uoluerint missarum sollempnia celebrandum. si quis contra hanc decretum meum ire quandoque praesumpserit, in Dei incurrat iuidicium, et ab ipsa sancta Dei genetricem anathematus subiaceat. Quam uero cartulam decretionis meae noto et amico meo Agione uiro uenerabili presbitero scribendam rogaui, et subter pro·confirmationem propriis manibus meis signum sancte crucis feci, [et] testibus obtuli eam roborandam, sub stipulatione et spunsioneque interposita. Actum Luca, diem et regnum et indictione suprascripta; feliciter. Signum + manus Ursuni autori et donatori seo et conseruatori, qui hanc cartulam fieri rogauit. [+] Ego Talesperianus eximius episcopus uhic cartule dotali um rogatus ad filio meo Urisone testi subiscripsi. + Ego Roduald indignus ac presbiter rogatus ad Orsum testis suscripsi. [+ Ego A]unichisi exiguus presbiter rogatus ab Ursone testis suscripsi. [+ Ego] Gaifrid presbiter rogatus ad Orsune huic cartule dotalium testis suscripsi. [Signum +] manus Uualpert uiri gloriosissimi duci testis. Signum + manus Alahis uiri magnifici testem. [+ Ego ..]troni uir laudabilis rogatus a Ursone uiro deuoto uhic cartule dotalium facta in Sancta Maria uel confirmationis in filia sua, sicut superius legitor, testis suscripsi. Signum + manus Romuald testem. Signum + manus Guntelmi testem. [Signum +] manus Sinduini testem. + Ego Rachiprandus subdiaconus fideliter exemplaui. [+ Ego ..]prandus presbiter ipsum auctenticum uidi et legi, unde hoc exemplar releuatum est, in qua manu mea subscripsi. [+ Ego ..]theri presbiter ipsum auctenticum uidi et legi, unde hoc exemplar releuatum est, in qua manu mea subscripsi. [+ Ego ..... pres]biter ipsum autenticum uidi et legi, unde hoc exemplar releuatum est, in qua manu mea subscripsi. [+ Ego ...prandus presbiter ipsum autenticum uidi et legi, unde hoc exemplar releuatum est, in qua manu mea subscripsi. [+ Ego ...]dipertus subdiaconus ipsum autenticum uidi et legi, unde hoc exemplar releuatum est, in qua manu mea subscripsi. [+ Ego Bene]dictus subdiaconus ipsum autenticum uidi et legi, unde hoc exemplar releuatum est, in qua manum mea subscripsi.