I fratelli Aurinando e Gudifredo, avendo fondato, dietro consiglio e permesso del vescovo Talesperiano di Lucca, la chiesa e il monastero di S. Pietro in Castiglione di Garfagnana, offrono alla medesima alcune terre; in detto monastero professeranno vita religiosa i loro figli.
Datierung: 723 01
Ausstellungsort: Lucca
[+ In] nomine domini Dei et saluatori nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Liutprand uiro excellentissimo rege, anno filicissimo regni eius undecimo, per indictione sexta, mense ianuario; feliciter. Dum Deus omnipotens corda fidilium inlustrare dignatus est expansis manibus ad eius aulam concorentis, diuino mistirio confortitor ut ad illam desiderauilem fontis satientor, sicut euangelicam uox ammonet dicens: fratris mei et amici mei, uenite ad regnum patris mei, possedite quod est paratum uouis; et aliui: uendite que posseditis et date aelimosinis, et aueuitis tensaurum in celo et sequimini. me; ut sancta Ierusalem ad Deo transmissa descentem de celo, ubi lux indeficiens est, mereamor conlocari et mannam illam celestem angelicam cum sancti et iusti particeps esse inueniamor. Hinc itaque ego Aurinand uir deuotus una cum Gudifrid uir deuotus germanus meus tractauimus, ut de paruitatis rebus nostris nouis mercidem adcriscat, et accessimus ad uiro beatissimo Thalesperiano Deo gratia episcopo in Christo pater nostro, ut cum eius consilio seo licentia oraculum sancte Dei uertutis construere deuerimus, et quamuis breuite ad fondamentis fabricis ecclesiam constituimus in honore beati sancti Petri apostoli in loco qui uocitator Castellione; et parbulum munusculum iuidem oferrimus, id est: terrola circa ipsa ecclesia modiorum septe, et in alio loco de illo latere riu modiloco uinea. et ad hoc nostram decriuimus uolontatem nus Aurinand, Gudifrid, ut filii nostri ibidem in ipso monasterio Domino seruire deueas una cum filio meo Gaiduald religioso clirico seo et alii filii nostri qui Deo seruire uolueret, et iuidem monacale uita uiuere deueas. et hoc uolomus nus suprascripti Aurinand, Gudofrid, ut in nostra uel de filii nostri sit potestem iuidem sacerdotem ordinando; et pos nostro decesso, quem siui ipsi monaci de ea congrecationem eligere, ipsum aueat ordinatum. et, quod superius menime memorauimus, duodeci forma oliue, que noui ex conparationem da Gualistolo aduinet, ita ut ab hodierna die firma ad ipsa sancta uertute in integro possedeat. et umquam ullo tempore ad nouis retragendum est ad alia eclesia aut ad alium sacerdotem quod ad nouus offertum est, nisi qui iniui abbas fuere, et quem uoluere secum abire ipsi fruator in honore Domini. et, quod absse, si quis de nouis suptragere uoluere, uel proprio defendere, uacuus et inanis exinde exeat, et dona nostra in integro Deo et sancto Petro permaneat confermata. Et cum summa delectione Sicherad presbiter amico nostro hanc cartula dotalium scriuere rogauimus; et perpetuis temporibus permaneat. Actum Luca, die et regnum et indctione suprascripta; feliciter. Signum + manus Aurinand uiri deuoti benefactori et conserbatori. Signum + manus Gudofrid uiri deuoti benefactori et conserbatori. Signum + manus Gairuald filio eius religioso clirico benefactori et conseruatori. Signum + manus Gairo uiri deuoti testis. Signum + manus Angilulo uiri deuoti testis. + Signum + manus Gausari uiri deuoti testis. Signum + manus Radcaus uiri deuoti testis. Signum + manus Sinduin uiri deuoti testis.