Anstruda riceve da Sigirado e Arochis fratelli tre soldi d’oro, prezzo del suo mundio, per avere sposato un loro servo; essa permarrà sotto il loro mundio.
Datierung: 721 05 12
Ausstellungsort: Piacenza
+ Regnante domno nostro Liutprand uiro excellentissimo rege in Italia, anno piaetatis eius nono, duodecima diae mensis madiarum, indictione quarta. Scripsi ego Uitalis uir religiosus subdiaconus exceptor ciuitatis Placentinae, rogatus et petitus ad Anstruda muliere, ipsa tamen praesentem mihique dictantem, et praesentia testium mano sua propria subter signum sancte crucis facientem. Qua constat me accepisisit et in praesenti accepi ad Sigirad et Arochis uiris deuotis germanis, ciuis Sepriasca, hauitaturis locum qui dicitur Campeliune, mundio pro stato meo auri solidos numero tres, pro eo quod seruus uester in coniugio tuli; ea uero scilicit rationem, ut ab hodierna diae in mundio suprascriptis Sigirado et Arochis permaneat, sicut et alias mundiatas ipsorum, nec ullum umquam tempore se possit iam dicta Anstruda de ipsorum mundio subtraere; sed, ut supra dixemus, ab hac diae diaebus uitae meae semperquem in mundio Sigirat et Arochis uel ab heredibus ipsorum permanere deueant. et si ex ipso coito filii aut filias procreati fuerint, mascolini uero semperquem in uestro mundio permaneant, feminas uero, qui nata si fuerint, quando ad maritum ambolauerit, dit unaquis mundium suum per caput sicut in suprascripta genetricim ipsorum datum est. et si forsitans iam sepia dicta Anserada de ipsorum suprascriptorum mundio subtraere uoluerit, non haueat licentia, sed ab hac diae praenominatis Sigirat et Arochis uel ipsorum heredis, quoco in tempore exire uoluerit, conponat uobis uel ab heredibus uestris auri solidos decim; et hanc cartolam in sua maneat fermitatem. Actum Augusta Placentia. + Signum + manus Anstruda, qui hanc cartolam mundii pro stato suo fieri rogauit. + Signum + manus Authareni uiri honesti genetur ipseius consentiens. + Signum + manus Benedicto uiri religiosi clerci testis. + Signum + manus Gaifrit uiri deuoti filii quondam Lopuni de Marinasco testis. + Ego Godefrit clericus uhic cartule de aceptum mundio rogatus ad Anstruda et Autharene ienitore ipseius testis suscripsi. + Ego Faustinus honestus presbiter uhic cartole de accepto mondio rogatus ad Anstruda et Autharene genitore ipseius testis suscripsi. + Ego Heldo honestus presbiter uhic cartole de accepto mundio rogatus ad Anstruda et Autharene genitur ipseius testis suscripsi. + Ego qui supra Uitalis uir religiosus subdiaconus scriptor huius cartole pos tradita conpleui et dedi.