Datierung: 961 04 01
Ausstellungsort: Lausanne
Cunctis sane considerantibus patet, quod ita dei dispensatio quibusque divitibus consulit, ut ex rebus transitoriis que possidentur, si eis bene utantur, semper mansura premia valeant promereri. Quod videlicet divinus sermo possibile ostendens atque ad hoc omnino suadens dicit: divitiae viri redemptio anime eius. Quod ego Bertha dono dei regina sollicite perpendens ac propriae saluti, dum licitum est, providere cupiens ratum immo pernecessarium duxi, ut ex rebus, quae temporaliter michi collatae sunt, ad emolumentum animae meae aliquantulum impertiar, quippe quae adeo in his videor excrevisse, ne fortassis totum ad curam corporis in supremo redarguar expendisse, quin potius, cum suprema sors cuncta rapuerit, quiddam michi gaudeam reservasse. Quae scilicet causa nulla specie vel modo congruentius posse fieri videtur, nisi ut iuxta preceptum domini amicos michi faciam pauperes eius, utque huiusmodi actio non ad tempus, sed continue peragatur, monastica professione congregatos ex propriis sumptibus sustentem, ea siquidem fide, ea spe, ut quamvis ipsa cuncta contempnere nequeam, tamen dum mundi contemptores quos iustos credo susceperim, iustorum mercedem accipiam. Igitur omnibus in unitate fidei viventibus Christique misericordiam prestolantibus, qui sibi successuri sunt et usque ad seculi consummationem victuri, notum sit, quod ob amorem dei et salvatoris nostri Iesu Christi res iuris mei sanctae Mariae videlicet et sancto Petro et sancto Iohanni et sancto Mauricio cum sociis suis et illis sanctis, qui in isto loco requiescunt, qui dicitur Paterniaca, consentientibus filiis meis Cuonrado gloriosissimo rege nec non et Ruodolfo duce de propria trado dominatione ipsum oppidum Paterniacum cum omnibus rebus ad ipsum pertinentibus mancipiis utriusque sexus cum prediis suis, quorum nomina hic tenentur scripta excepto uno prato ad domum Petri, campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus farinariis exitibus et regressibus cultis et incultis, unam aecclesiam ad Carcerem cum appendiciis suis et aliam aecclesiam ad Pulliacum, terciam id est capellam ad Pibirsin cum omnibus illuc pertinentibus; et tale predium, quale adquisivi in Votone et Vocilino et Itispurga et filiis eius, cum omni integritate dono sanctae Mariae et supra dictis sanctis ego Bertha gratia dei regina primum pro amore dei, deinde pro anima domni mei beati Ruodolfi regis et pro anima filii mei Burchardi episcopi et eorum, quorum debitores sumus, et Ottonis gloriosissimi regis nec non pro anima filiae meae reginae Adelheidae et filiorum eius et pro dilectorum filiorum meorum Cuonradi serenissimi regis et Ruodolfi ducis et pro me ipsa et pro salute animarum nostrarum et corporum et omnium, qui propter amorem domini istud templum dei gubernare aut augere volunt, pro statu etiam ac integritate catholicae religionis. Eo siquidem dono tenore, ut in honore sanctae Mariae et supra dictorum sanctorum monasterium regulare construatur ibique monachi iuxta regulam beati Benedicti viventes congregentur, qui ipsas res perenni tempore possideant teneant habeant atque ordinent, ita dumtaxat, ut ibi venerabile orationis domicilium votis ac supplicationibus fideliter frequentetur conversatioque caelestis omni desiderio et ardore intimo perquiratur et expetatur, sedule quoque orationes, postulationes atque obsecrationes domino dirigantur tam pro me quam pro omnibus, sicut eorum memoria supra digesta est, sintque ipsi monachi cum omnibus prescriptis rebus sub potestate et dominatione Maiolis abbatis, qui quamdiu vixerit secundum suum scire et posse eis regulariter presideat. Post discessum vero eius habeant idem monachi potestatem et licentiam quemcunque sui ordinis secundum placitum dei atque regulam sancti Benedicti promulgatam eligere maluerint abbatem atque rectorem, ita ut nec alicuius potestatis contradictione contra religiosam dumtaxat dictionem impediantur. Per quinquennium autem Rome X solidos ad limina apostolorum ad concinnanda luminaria prefati monachi persolvant habeantque tuitionem ipsorum apostolorum atque Romani pontificis defensionem, et ipsi monachi corde et animo pleno prelibatum locum pro posse et nosse suo edificent. Volumus etiam, ut nostris successorumque nostrorum temporibus, prout oportunitas atque possibilitas eiusdem loci sese dederit, cottidie misericordiae opera pauperibus, indigentibus, advenis, peregrinantibus summa intentione ibidem exhibeantur. Placuit etiam huic testamento inseri, ut ab hac die nec nostro nec parentum nostrorum nec fastibus regiae magnitudinis nec cuiuslibet terrenae potestatis iugo subiciantur monachi ibidem congregati, neque aliquis principum secularium, non comes quisquam nec episcopus quilibet, non pontifex supra dictae aedis Romanae - per deum et in deum omnesque sanctos eius et tremendi iudicii diem contestor, deprecor - invadat res ipsorum dei servorum, non distrahat, non minuat, non procambiat, non beneficiet alicui, non aliquem prelatum super eos contra eorum voluntatem constituat. Et ut hoc nefas omnibus temerariis ac improbis artius inhibeatur, adhuc idem inculcans subiungo et hoc obsecro vos, o sancti apostoli et gloriosi principes terrae Petre et Paule et te, pontifex pontificum apostolicae sedis, ut per auctoritatem canonicam et apostolicam, quam a deo accepisti, alienes a consortio sanctae dei aecclesiae et sempiternae vitae predones et invasores atque - distractores harum rerum, quas sanctae Mariae et predictis sanctis hylari mente promptaque voluntate dono, sitisque tutores ac defensores iam dicti loci Paterniaci et servorum dei ibi commorantium ac commanentium, harum quoque omnium facultatum propter elemosynam et clementiam ac misericordiam piissimi redemptoris nostri. Si quis forte, quod absit et quod per dei misericordiam et patrocinia apostolorum evenire non estimo, vel ex propinquis aut extraneis vel ex qualibet conditione vel potestate qualicunque calliditate contra hoc testamentum, quod pro dei amore omnipotentis ac veneratione sanctae Mariae matris domini et predictorum sanctorum fieri sancivi, aliquam concussionem inferre temptaverit, primum quidem iram dei omnipotentis incurrat auferatque deus partem illius de terra viventium et deleat nomen eius de libro viventium, fiatque para illius cum his, qui dixerunt domino deo: recede a nobis et cum Dathan et Abyron, quos terra aperto ore deglutivit et vivos infernus absorbuit, perpetuam incurrat dampnationem, socius quoque Ivdae domini proditoris effectus aeternis cruciatibus retrusus teneatur. Et ne ei in presenti seculo humanis oculis impune transire videatur, in corpore quidem proprio future dampnationis tormenta experiatur sortitus duplicem direptionem cum Helyodoro et Anthiocho, quorum alter acris verberibus coercitus vix semivivus evasit, alter vero superno nutu percussus putrescentibus menbris et scatentibus vermibus miserrime interiit, caeterisque sacrilegis, qui erarium domus dei temerare presumpserunt, particeps existat habeatque, nisi resipuerit, archiclavum tocius monarchiae aecclesiarum iuncto sibi sancto Paulo obstitorem et amaeni paradysi aditus contradictorem, quos, si vellet, habere poterat pro se piissimos intercessores. Secundum mundialem vero legem hiis, quibus intulerit calumniam, centum auri libras cogente iudiciaria potestate compulsus exolvat et congressio illius frustrata nullum omnino obtineat effectum, sed huius firmitas testamenti omni auctoritate suffulta semper inviolata ac inconcussa permaneat cum stipulatione subnixa.
Signum dominae Berthae reginae, quae hanc traditionem cum manibus filiorum suorum Cuonradi regis ac Ruodolfi ducis subtus confirmavit. Signum Conradi filii regis. Signum Heinrici comitis. Signum Eleardi. Signum Gausleno. Signum Abo. Signum Wandalirici. Signum Tudini. Signum Emichonis. Signum Azzonis. Signum Rihferii. Signum Hittonis. Signum Burowardi. Signum Engelscalch. Signum Alerii. Signum Ruodolfi comitis. Signum Patoni comitis. Signum Anshelmi. Signum Adelgozzi. Signum Woradi. Signum Engelschalch. Signum Borno.
Ego Svnehardvs hanc cartam advicem Ponezoni cancellarii scripsi.
Data in die martis kl. aprilis anno vigesimo quarto regnante Cuonrado rege; actum vero Lavsona civitate. (SI.)