Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) In nomine sancte et individue trinitatis. Chuoradus divino munere largiente piissimus rex. Mos regalis est omnibus sanctis subvenire ac in cunctis bonis operibus perfectis stare. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum presentium ac futurorum atque omnium cristianorum industria, qualiter nos una cum matre nostra Berta ac fratre nostro Ruodulfo inspirante pietate divina et pro remedio animarum nostrarum ac parentum nostrorum donavimus ecclesie sanctae Mariae Paterniacensis nostrum alodem per cartas, ut ibidem deo famulantes subsidium haberent. Deo inspirante inter cetera inpegimus in quandam cellulam huic sacro hordini aptissimam Balmo nuncupatam, hanc cum duobus silvulis, que super eius rupe imminent, una quarum fagifera, altera glandifera, decimum etiam trium vicum, unius vici in qua ipsa sita est, ceterarum vocabula una Buoch nominatur, altera Chempinnacho, aque cursum, que eius portas antecurrit, cuius nomen Bibruna, a supra dicto Chempinnacho usque in introitu Muratensis laci. Hec omnia cum ceteris dotaliciis, que circumquaque adiacent, per interventum. perlibate matris nostre ac fratris nostri Ruodulfi et sororis nostre Adeleide et per nostri precepti paginem, hec omnia secundum morem nostrum regalem corroboraremus; quod et fecimus. Volumus namque ac firmiter per hoc nostrum preceptum decernimus, ut, sicut prefate carte commemorant, denique et hoc, quod noster avus adquisivit in pago Vuisliacense in loco qui dicitur Curte, simul cum fratre nostro Ruodulfo simul supra dictis rebus adiungimus ac insuper monetam cum mercato prefati loci. Deo favente hec omnia, sicut supra scripta sunt, concedimus domino deo et eius genitrice abitatoribusque etiam supra commemoratis loci sive Maiolo abbati. Hec et cetera, que in predictis cartis inserta esse videntur, de nostro iure hereditario in illorum ius et dominationem sollempni more transferimus, ut habeant teneant firmiterque possideant absque alicuius contradictione regis aut imperatoris seu principis. Ut autem hoc nostrum preceptum ab omnibus observetur et a nemine umquam violetur, manu nostra firmavimus ac de sigillo nostro subtus consignare iussimus.

(C.) Signum domni (M.) Chuonradi piissimi regis.

Efricus notarius advicem Keroldi episcopi recognovi. (SI. D.)

Data VI id. apr. anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi DCCCCXXXII, anno regnantedomno nostro Chuonrado rege XXIIII; Lausanna civitate; feliciter amen.