Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cunctis sane considerantibus patet, quod ita dei dispensatio quibusque divitibus consulit, ut ex rebus transitoriis quae possidentur, si eis bene utantur, semper mansura premia valeant promereri. Quod divinus sermo possibile ostendens atque ad hoc omnino suadens dicit: diviciae viri redemptio animae eius. Quod ego Bertha dono dei regina sollicite perpendens ac proprie saluti, dum licitum est, providere cupiens ratum immo pernecessarium duxi, ut ex rebus, quae temporaliter michi collatae sunt, ad emolumentum animae meae aliquantulum impertiar, quippe quae adeo in his videor excrevisse, ne fortassis totum ad curam corporis in supremo redarguar expendisse, quin pocius, cum suprema sors cuncta repuerit, quiddam michi gaudeam reservasse. Igitur omnibus in unitate fidei viventibus Christique misericordiam prestolantibus, et qui sibi successuri sunt et usque ad seculi consummationem victuri, notum sit, quod ob amorem dei et salvatoris nostri Iesu Christi res iuris mei et sancto Iohanni et sancto Mauricio cum omnibus illis sanctis, quorum merita venerantur in isto loco qui dicitur Paterniacus, consencientibus filiis meis Cuonrado gloriosissimo rege et Burcardo archiepiscopo nec non et Ruodolfo duce de propria trado dominatione ipsum oppidum Paterniacum cum omnibus rebus ad ipsum pertinentibus mancipiis utriusque sexus cum prediis suis, excepto uno prato ad domnum Petri, campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus farinariis exitibus et regressibus cultis et incultis et cum ecclesia eiusdem oppidi. Trado etiam unam aecclesiam ad Carcerem cum decimis et omnibus appendiciis suis et aliam ecclesiam ad Puliacum, treciam ad Pribisim cum omnibus ad eam pertinentibus; et villam cum suis pertinentiis cum integro iure et predium, quod adquisivi in Uotone et Vocelino et Itisburga et filiis eius cum omni integritate dono sanctae Mariae et supra dictis sanctis ego Berta dono del regina primum pro amore dei, deinde pro anima domni mei beati Rodulfi regis et eorum, quorum debitores sumus, et Ottonis regis gloriosissimi nec non pro anima filiae meae reginae Adelheidae et filiorum eius et pro dilectorum filiorum meorum, videlicet Burcardi archiepiscopi, Conradi serenissimi regis et Rodolfi ducis et pro me ipsa et pro salute animarum nostrarum et corporum et omnium, qui propter amorem domini istud templum dei gubernare aut augere volunt, pro statu etiam ac integritate catholicae religionis. Eo siquidem dono tenore, ut in honore sanctae Mariae et supra dictorum sanctorum monasterium regulare construatur ibique monachi iuxta regulam sancti Benedicti viventes congregentur, qui ipsas res perenni tempore possideant atque ordinent, ita dumtaxat, ut ibi venerabile orationis domicilium votis ac supplicationibus fideliter frequentetur conversatioque caelestis omni desiderio et ardore perquiratur et expetatur, sedule quoque orationes, postulationes atque obsecrationes domino dirigantur tam pro me quam pro omnibus, sicut eorum memoria supra digesta est, sintque ipsi monachi cum omnibus prescriptis rebus sub potestate et dominatione Maioli abbatis, qui quamdiu vixerit secundum suum scire et posse eis regulariter presideat. Post decessum vero eius habeant idem monachi potestatem et licentiam quemcunque sui ordinis secundum placitum dei atque regulam sancti Benedicti promulgatam eligere maluerint abbatem atque rectorem, ita ut nec alicuius potestatis contradictione contrarientur vel impediantur. Per quinquennium autem Romae decem solidos ad limina apostolorum ad concinnanda luminaria prefati monachi persolvant habeantque tuicionem ipsorum apostolorum atque Romani pontificis defensionem. Placuit etiam huic testamento inseri, ut ab hac die nec nostro nec parentum nostrorum nec fastibus regiae magnitudinis nec cuiusbet terrenae potestatis iugo subiciantur monachi ibidem congregati neque aliquis principum secularium, non comes quisquam nec episcopus quilibet, non pontifex supra dictae

sedis Romanae per deum et in deum omnesque sanctos eius et tremendi iudicii diem contestor, deprecor invadat res ipsorum dei servorum, non distrahat, non minuat, non procanbiat, non imbeneficiet alicui, non aliquem prelatum vel advocatum super eos contra eorum voluntatem constituat. Si quis forte, quod absit et quod per dei misericordiam et patrocinia apostolorum evenire non estimo, vel ex propinquis aut extraneis vel ex qualibet conditione vel potestate qualicunque calliditate contra hoc testamentum aliquam concussionem inferre temptaverit, primum quidem iram die omnipotentis incurrat auferatque deus partem illius de terra viventium et deleat nomen illius de libro vite fiatque pars ilius cum his, qui dixerunt domino deo: recede a nobis et cum Dathan et Abiron perpetuam incurrat dampnationem, sociusque Iude proditoris effectus aeternis cruciatibus retrusus teneatur. Secundum mundialem vero legem his, qui calumniam intulerit, centum libras auri regie potestati conpulsus exsolvat et congressio illius frustrata nullum omnino obtineat effectum, sed huius firmitas testamenti omni auctoritate suffulta semper inviolata ac inconcussa permaneat cum stipulatione subnixa.

Signum domine Berthe regine, que hanc traditionem cum manibus filiorum suorum Cuonnradi regis ac Ruodolfi ducis subtua confirmavit. Signum Conradi filii regis. Signum Heinrici comitis. Signum Eleardi. Signum Gavsleni. Signum Abo. Signum Wandalirici. Signum Tudini. Signum Emichonis. Signum Azzonis. Signum Rihferii. Signum Hittonis. Signum Burowerdi. Signum Engelscalch. Signum Alfrii. Signum Ruodvlfi comitis. Signum Patonis comitis. Signum Anselmi. Signum Adelgozzi. Signum Woradi. Signum Engelschalh. Signum Bornonis.

Ego Svneardvs hanc cartam advicem Panehonis cancellarii scripsi.

Data in die martis kl. aprilia anno vigesimo quarto regnante Cuonrado rege: actum vero Lavsona civitate, anno ab incarnatione domini DCCCCXXXII indictione XIII. (SI.)