Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Chvonradus divina favente clementia piissimus rex. Si locis sanctorum aliquid conferimus subsidii, deum illorum meritis remuneratorem obinde fore credimus. Quapropter noverit industria omnium sanctae aecclesie dei fidelium, quia Lantbertus comes cum uxore sua Faletrude adiens clementiam nostram petiit, ut cuidam loco nomine Fellinis, quem in honore dei et sancti Marcelli ex sua hereditate monastice subdidit religiositati, aliquod munimen et defensaculum auctoritatis nostre ob rapacitatem pravorum hominum conferre dignaremur. Cuius petitionibus aurem benivolentiae nostrae accomodantes precepti nostri auctoritate sanccimus, ut nulli ducum aut comitum vel alicui hominum in prelibato loco sive in omnibus ad eum pertinentibus liceat aut placitum tenere aut molestiam inferre vel aliquod servitium absque voluntate monachorum deo et sancto Marcello ibidem famulantium inde exigere. Sit autem ipse locus liber et ab omni vinculo servitutis absolutus et nemini subiectus excepto quod in quinto anno ad altare sancti Petri Romae aecclesiae quinque solidos persolvat. Monachis liceat nemine impediente abbatem inter se vel, si necesse est, ubi voluerint talem eligere, qui secundum dei et sancti Benedicti regulam ipsum locum bene sciat regere et cum grege sibi commisso dei misericordiam pro stabilitate regni nostri ac totius aecclesiae non desistat implorare; nec umquam pro pretio abbas ibi constituatur. Quod ut a nobis verius factum credatur et a nullo infrangatur, placuit nobis manu propria subscribere et sigilli nostri inpressione roborare.

Signum domni (M.) Chuonradi regis.

Ego Painulfus advicem Heidulfi cancellarii recognovi.

Actum Aquis anno XLVI regnante domno Chuonrado rege.