Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Chuonradus rex Burgundionum. Anno regni eius deo propicio XL VIII, incarnationis domini nostri Iesu Christi DCCCCLXXXIIII,indictione XII, epacta vero XXVI, dum domnus rex venerabilis esset in Augono quarto decimo kl. aprilis, veniens Erembertus rogavit, ut sibi quoddam mansum coniacens in comitatu Ualensi in villa quae dicitur Nenda per praestariam dari, quod ad laudem Amizonis episcopi et Anselmi concessimus, qui sunt ipsius terrae hospitalitatis praevisores, hac ratione, ut ipse et filius eius Azo usu fructuario illud teneant et possideant cum suis omnibus pertinentiis; pro quo supra dictis praevisoribus et pro campo et prato insimul tenentibus, in ea villa, quae Nenda superior dicitur, coniacentibus, quem et quod idem Erembertus pro hac praestaria dedit sancto Mauricio, ad hospitale annuatim in festivitate sancti Mauricii reddant censum duodecim denariorum. Et sic dum vixerint secure teneant adquisitum, post illorum vero vitae finem revertatur ad hospitale.

+ Amizo episcopus hanc praestariam consensit et firmavit. ++ Bernardus diaconus firmavit. + Magenfredus diaconus firmavit. + Saloardus sacerdos firmavit. Vuitkerus sacerdos firmavi. + Amizo sacerdos firmavit. + Vuinimarus sacerdos firmavit. + Lando diaconus firmavit. Hii omnes canonici Augonensis aecclesiae firmaverunt.

☧Anselmus hanc praestariam iussu regis complevit et dedit.

Acta in Augono.