Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Chuonradus gratia dei rex et coniux eius regina Matildis. Esse notum volumus nostris fidelibus, quod illustris iuvenis Artoldus nostram expetiit presentiam deprecans, ut largiri sibi dignaremur quoddam predium beati Andree apostoli, cuius est nomine dicatum apud Viennam monachorum cenobium ibidem deo regulariter militantium sub regimine patris Eimoyni, quod videlicet genitor eius Gerardus obtinuerat. Cuius nos peticioni secundum iam dicte ecclesie in futuro utilitatem faventes indulsimus illi expostulatum a nobis fundum, id est Lesiacum cum ecclesia beati Martini ibi constructa et omnibus appendiciis suis, in Peloceris quoque villa quantum ad prefatum monasterium pertinere videtur, mansum etiam de Rocha cum appendiciis suis, in Asviaco preterea villa quicquid prelibata ecclesia habere videtur, ecclesiam nec ne sancti Laurentii cum omnibus rebus suis inquisitis et inquirendis. Itaque predictas res sub beneficio prestarie cum omni integritate eo tenore concedimus, ut, quandiu prefatus Artoldus et Adalaia futura eius uxor et nascituri ex eis heredes vixerint, usum et fructum exinde percipiant. Quod si absque filiis mortui fuerint predictus Artoldus et Adalagia, prenominate res ad predictum cenobium integre perveniant. Prediolum vero quoddam in Pomerio situm et ad ecclesiam beati Andree pertinens ab ac largitione separamus. Ad corroborationem autem huius prestarie singulis annis in festivitate sancti Andree cenobii Viennensis ipsi, qui prefatam terram tenuerint, soldos quinque in censum persolvant. Et ut hec carta stabilem firmitatis optineat vigorem, manu propria firmavimus.

Signum domni Eimoyni abbatis. Signum Viuentii. Signum Otgerii monachi. Signum Sagoni monachi. Signum Rotboldi. Signum Gilamari. Signum Berengerii. Signum Dominici. Signum monachorum omnium.

Data per manus Viuentii monachi in mense ianuario, sub die Iovis, regnante domno Conrado rege.