Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Chuonradus dei gratia pius rex. Notum esse volumus sancte dei eclesie regnique huius fidelibus, quod quidam miles nomine Ricardus peciit quandam terram de abbacia sancti Mauricii sub commutacionis auctoritate sibi dari, hoc est mansum unum in Condamina, quod Tedoardus laborat, et unum lunaticum in Uisinado. Cuius peticioni assensimus et mansum atque lunaticum cum suis omnibus adiacenciis et pertinenciis illi commutavimus; pro quibus supra dictis ad partem sancti Mauricii accepimus a predicto Ricardo villam unam que vocatur Magelisis de suo conquisto cum suis omnibus pertinentiis et pertinendis. Hec vero omnia supra dicta per consensum filii nostri Burcardi archiepiscopi ipsiusque abbacie prepositi et communi canonicorum laude commutavimus hac racione, ut, quod accepit Ricardus hereditario iure ipse vel cui dederit aut habere permiserit, teneant et faciant ex hoc, quidquid illorum decreverit animo, de sua commutacione scilicet a nobis recepta precario iure fruentibus.

Burcardus archiepiscopus et Agauni prepositus hanc commutacionem firmavit. Amizo episcopus et ipsius loci canonicus firmavit. Teutaldus firmavit. Amizo presbiter et canonicus firmavit. Bouo presbiter firmavit. Abel presbiter et canonicus firmavit. Vuitkerus presbiter et canonicus firmavit. Saloardus presbiter et canonicus firmavit. Rainaldus presbiter firmavit. Lando diaconus firmavit. Raco diaconus firmavit. Vuinimarus presbiter et canonicus firmavit.

Anselmus diaconus et almi Mauricii sociorumque eius cancellarius hanc commutacionem complevit et dedit anno incarnacionis dominice DCCCCLXXXIII, regni vero serenissimi regis Chuonradi XLVI; acta VIIII kal. octobris hic in Agauno.