Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Chunradus divina praeveniente clementia rex. Quandoquidem regiam opportet dignitatem locis deo sacratis largitatis suae iuvamina conferre et necessitates servorum domini proprio relevari munimine, ut pro hoc pietatis opere merces illis a domino recompensetur, idcirco metum esse volumus cunctis sanctae dei ecclesiae fidelibus ac nostris, episcopis scilicet abbatibus ducibus comitibus vicedominis vicariis centenariis teloneariis et omnibus rem publicam gubernantibus, praesentibus videlicet et futuris, quia Hildebertus abbas et monachi ex monasterio sancti Martini apud Insulam Barbaram constructo ad nostram accedentes clementiam postulaverunt, quatenus illis institutiones immunitarias de rebus ab antecessoribus nostris seu a quibuslibet fidelibus dei supra dicto monasterio concessis nostra renovaremus auctoritate. Quorum petitionibus ob divini cultus amorem aurem clementiae nostrae accommodantes hoc serenitatis nostrae fieri decrevimus praeceptum, per quod iubemus atque sancimus, ut, sicut hactenus quieti resederunt abbates videlicet praefati monasterii et monachi eorum secundum antiquam auctoritatem, ita et temporibus nostris et deinceps absque ulla inquietudine resideant. Et quia rerum illorum positio secundum fidelium virorum donationem per diversa adiacent loca, ideo illorum nomina huic auctoritati nostrae inscribi praecepimus, quatenus eas liberius ac licentius absque ulla inquietudine retinere valeant, id est iam dictum monasterium et quicquid ad ipsum pertinere videtur: ecclesiam sancti Florentii apud Vismiacum ipsamque villam cum portu vel omnibus, quae ad ipsam ecclesiam villamve aspiciunt; ecclesiam sancti Petri in Montaneisio sitam; ecclesiam quoque sanctorum Marcellini et Petri in Bressola nec non ecclesiam sancti Ioannis apud Noioscum villamque ipsam; Religiacum vero atque alterum Religiacum cum capellis; ecclesiam denique sanctae Mariae in Openaco villamque universam; ecclesiam sancti Cypriani in Beo sanctique Andreae in Cimaloco; ecclesiam sancti Genesii in Floriaco et sancti Petri in Amodo nec non cellam sancti Martini in Forense atque ecclesiam sancti Bonniti in Claipiaco cum villa et quae eam aspicere videntur; cellam quoque de Occiaco cum ecclesia sancti Andreae capellamque iuxta eam in honorem sancti Cosmaedicatam et Nouellis universaque illis adiacentia; cellam vero sancti Martini de Firminiaco atque ecclesiam sanctae Mariae de Constantia; in Provincia deinde Abolenam villam cum ecclesia in honorem sancti Salvatoris dicata et omnibus appendiciis ad ipsam villam pertinentibus; capellam quoque sancti Benedicti ab ipsis nuper monachis aedificatam, et quicquid in Gapincensi ab Hugone episcoposeu ab aliis fidelibus dei praescripto monasterio in quibuslibet nostri regiminis partibus devote concessum est. Praefatas denique res cum omnibus appendiciis suis volumus atque iubemus, ut absque ulla inquietudine vel diminutione deinceps teneant. Praecipimus igitur atque statuimus per nostram quoque auctoritatem decernendo confirmamus, videlicet quod annis singulis ab eodem coenobio partibus proprii antistitis argenti libra persolvatur et nullus quilibet amplius ab eis exquirere aut de rebus ad eum pertinentibus exigere praesumat nec non mansionaticos aut paratas vel quaslibet alias redhibitiones exactare audeat, sed liceat monachos illic domino militantes eandem cellam cum omnibus rebus sibi iuste competentibus ac navibus ad eorum stipendia integrum absque divisione aut diminutione perennibus temporibus possidere suoque praesuli ut decet libere et synceriter domino suffragante honorem conservent. Habeant etiam potestatem eligendi abbates ex eorum coenobio et electos ante praesentiam Lugdunensis civitatis episcopi deducere, ut ab eo benedictione accepta congregationem sibi commissam regulariter gubernare studeant. Volumus etiam atque per hanc nostram auctoritatem praecipimus, ut nullus iudex publicus vel quislibet ex iudiciaria potestate ad caussas audiendas vel freda exigenda nec fideiussores tollendos aut homines praefati monasterii super eorum immunitate commanentes iniuste distringendos aut ullum censum vel loca et res memoratae ecclesiae ingredi aut ea quae supra notata sunt exigere ullo unquam tempore praesumat, quatenus pro nobis vel stabilitate regni nostri a deo nobis commissi monachos illic domino famulantes attentius, immo liberius domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec nostra auctoritas inviolabilis permaneat, manu propria eam subter signavimus et annuli nostri impressione insigniri iussimus.

Datum XIII kal. septembris anno scilicet incarnationis Christi nongentesimo septuagesimo primo, indictione decima quarta et anno vigesimo nono imperii Chonradi invictissimi regis; actum apud Viennam civitatem publice; in dei nomine feliciter amen.