Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei omnipotentis et salvatoris nostri Iesu Christi, Cuonradvs dei clementia rex. Dum utilitatibus ecclesiarum dei pio favore consulimus, morem predecessorum exequimur regum idque ad emolumentum totius regni a deo nobis commissi congruere liquido credimus. Proinde noverit omnium sancte dei aecclesiae nostrorumque fidelium presentium ac futurorum industria, quod auribus nostris allatum est de quodam monasterio, quod Grandisvallis nuncupatur. Hoc quoque secundum antiquam constitutionem regum per privilegium constructum et sub ipso privilegio usque ad tempus genitoris nostri in dei servitio sanctorumque eius constitit bene. Ipsius vero nostri patris culpis exigentibus cuidam Lvitfrido nomine predictum monasterium concessum est in beneficium. Sed non post longa tempora non per beneficium, sed per proprietatem in posteram eius progeniem divisit, que crescens multiplicata prefatum monasterium et eius accedentia destruxit. Tunc etenim inventa est conventio Ottonis imperatoris et filii sui regis et nostra, ducibus ibidem presentibus episcopis comitibus multis ceterisque compluribus illic nos percunctantibus, si monasterium, quod per privilegia constructum est, per manum regiam in proprietatem dari liceret. Illis cunctis communiter iudicantibus, quod nullatenus licitum esset, consilium dederunt nobis, ut predicti Lvitfridi filium legaliter ad placitum nostrum vocaremus et per iudicium fidelium nostrorum ipsam abbatiam per privilegium acquireremus. Quo ita peracto iudicanti populo ipsam abbatiam et privilegium secundum legem nobis reddidit. Et nos vero nunc desiderantes predictum monasterium restaurare et omnia illi ab antiqua constitutione data per hoc nostrum preceptum reddimus. Haec sunt loca et villae ad eundem locum pertinentes: in ipsa valle capellae duae in honore sancti Stephani et sancti Martini, villa in Bargensi comitatu que Nugerolis dicitur cum capella sancti Ursicini et cepella apostoli Petri cum villa vivingen nomine, in eodem comitatu villa summavallis que censetur cum capella sibi subiecta et alia capella cum villa Thesuenna nomine, capella sancti Ymerii et Curtis Alerici, Bidericus cum capella, Rokonovillare, [in pago] Sorne[gauien] se Rendelina curtis cum capella sibi subiecta, vigis cum capella in eodem comitatu, villa Salevulp […………………………………..] capella Derhore, Zolone villare cum capella [.....]m villare [………………………..] oni […………………………………]emare curtis, Dinouillare capella una et Altafons et in Curtifaura capella una, Sulcivana vallis cum capella m[………………….]iol cum capella sancti Ferreoli, Chuoua sancti Gisonis, Biuris, Vernetum, in Elisacense Sigoltesheim, Hogeresheim et in Berematon pratum unum, Cha[.]vanc, [……]re, Vrenheim, in Palcivalle Luiperestorf, Mazendorf, Pippa Burgoni capella una, Oingesingin cum ecclesia. Hec omnia insuper serta ad predictum monasterium in usus et stipendia fratrum ibidem deo servientium tradimus atque transfundimus, ut nullus successorum nostrorum, nec rex nec imperator nec dux neque episcopus neque comes nec ulla persona, neque in beneficium dare neque in prestaria neque aligenare potestatem habeat, sed sub omni integritate ad predictum locum permaneant. Ut autem haec nostri precepti auctoritas firmiorem optineat vigorem, manu nostra confirmando subscripsimus et de sigillo nostro subtus sigillare mandavimus.

Signum domni (M.) Conradi regis.

Heidolfus in vice Heinrici cancellarii recognovi.

Data VII id. mar. anno [……….] domini nostri Iesv Christi DCCCCLVII [....] rege.