In nomine sanctae et individuae trinitatis. Chuonradus divina ordinante providentia serenissimus rex. Si ecclesiarum dei honorem augmentando stabiliemus, utrumque et statum regni et in futuro vitam credimus habere perennem. Quapropter notum esse volumus omnibus sanctae dei ecclesiae fidelibus ac nostris praesentibus scilicet et futuris, qualiter venerabilis abbas Ermenfridus una cum caeteris canonicis sancti Stephani protomartyris Besonticae civitatis nostram adiit regalem celsitudinem ac humiliter petens, ut praedia sive loca, ecclesias villasque, servos et ancillas, quae ipsi et antecessores eorum per privilegia apostolica sedis Romanae sive per praecepta regia vel per aliarum cartarum instrumenta adquisierunt vel illa, quae ad eamdem ecclesiam hactenus tradita sunt et quae amodo tradita sunt vel adquisita, illis per hoc nostrae firmitatis praeceptum confirmaremus; quod et ita fecimus: hoc est villam Polliacum cum ecclesia in honore sancti Albini aedificata et cum manso indominicato seu terris cultis et incultis vineis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus servis et ancillis et cum omnibus appendiciis ad praedictam villam pertinentibus, quam Hugo gloriosus comes pro redemtione animae suae ecclesiae beati protomartyris Stephani eiusque canonicis atque successoribus eorum donavit; itemque villam sancti Viti cum ecclesia et omnibus appendiciis suis, et ecclesiam in Marciaco villa in honore beati Martini dedicatam cum omnibus ad ipsam pertinentibus, atque villam quae vocatur Serra cum ecclesia et omnibus appendiciis suis, seu villam Cussiacum cum ecclesia et omnibus appendiciis suis nec non villam Boniacum cum ecclesia et omnibus appendiciis suis et villam Cusliacum cum villa Romanella cum omnibus appendiciis earum, atque villam Germiniacum cum omnibus appendiciis suis, nec non et easdem res, quas Stephanus abbas beato protomartyri Stephano contradidit, hoc est in villa Camburno et in Catolio et in Marcalco. Haec omnia supra memorata cum omni integritate sanctae protomartyris Stephani ecclesiae suisque canonicis sive successoribus eorum per hoc nostrum praeceptum concedimus et corroboramus, ut nullus successorum nostrorum regum neque episcopus neque comes neque abbas neque ulla persona potestatem habeat ipsas res a praedicta ecclesia abstrahere vel alienare, sed in usus fratrum ibidem deo sanctoque Stephano secundum antiquum morem deservientium perpetualiter permaneant. Ut autem hoc confirmationis nostrae praeceptum nostris futurisque temporibus stabile inconvulsumque permaneat et a nemine violetur vel frangatur, manu nostra confirmando subscripsimus et de sigillo nostro subtus sigillare mandavimus.
Signum domni (M.) Chuonradi piissimi regis.
Heidolfus in vice Heinrici cancellarii recognovi.
Data II nonas septembris anno incarnationis dominicae DCCCCLXVII, anno XXVIII regnante Chuonrado rege; actum Cussiaco; feliciter amen.