In nomine sancte et individue trinitatis. Conradus gratia dei rex. Si quis iustis nos postulat peticionibus, dignum et rectum est, ut ei impendere curemus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum industria presentium scilicet et futurorum, qualiter quidam venerandus episcopus nomine Vrsus nostram regiam adiit excellenciam ac humiliter deprecans, ut tale illi dedissemus privilegium, per quod suam diocesim Sistaricensis ecclesie in honore sancte dei genitricis Marie et sancti Tyrsi martiris constructe sub omni integritate quiete leniterque quivisset possidere. Cuius peticionibus acquiescentes et aures nostre benivolencie accomodantes hoc quod precatus est indulsimus atque concessimus, hoc est castrum de Lurs et quitquid ad predictam ecclesiam sive ad illa sancta loca iuste ac legaliter pertinet vel pertinere videtur, ecclesiis villis castellis mancipiis omnibus utriusque sexus, omnia in omnibus cultis et incultis vestitis et desertis quesitis et acquirendis et omnibus, sicut ad eamdem ecclesiam adpendere solent, ea vero racione, ut nullus comitum vel baronum seu aliarum personarum regni nostri illum prelibatum episcopum sive successores suos inquietare vel calumpniare presumat. Et si aliquis hoc nostre firmitatis privilegium aliqua temeraria protervitate violare presumpserit, sciat se indignacionem nostram incursurum et ab omnibus regni nostri episcopis perpetualiter anathematizatum et in novissimo die omnipotenti deo racionem redditurum. Sane ut hec nostra auctoritas stabilis inconvulsaque nostris futurisque temporibus permaneat et a nemine unquam frangatur vel violetur, manu propria subscripsimus et de sigillo nostro subtus sigillare mandavimus.
Signum domni (M.) Chonradi regis.
Ego Heidolfus advicem Keroldi episcopi atque archicancellarii recognovi.
Actum VIII id. april anno incarnacionis dominice DCCCCLXVII,
anno XXVII regnante Conrado rege; actum Arelatensi civitate; feliciter amen.