Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei heterni. Notum sit omnibus, qualiter Chuondradus piissimus rex et uxor suo Mattilt regina et filii eius Cuono, quia fidelem eorum nomine Ratzilinom et uxori sue nomine Ermelinde aliquas res sancti Petri Romaninse seu illorum ilis darent; quod et ita et fecerunt. Hoc est in Urba que vocant Tabernis campo I et culturas indominicatas XIII et casale I, in ipso loco quitquit ad ipso kasale aspicit. Terminat ipse campus de uno latus terra sancte Marie Balmense, de alio terra ad ipsa casa sancti Petri Romaninse, de uno fronte via publica, de alio fronte ad ipso Ratzilino, tenet modios VI, et ipse kasalus terminat de uno latus de ipsa terra, de alio latus terra sancte Marie Balmense, de uno fronte via publica de ipsa terra. Ista omnia hoc abeant, teneant adque possideant et suis posteris et subcessores eorum vel heredes ad possidendos relinquant; quod et ipsi prosolvant ad altare sancti Petri Romanum monasterium III KL. IVL. solidos II in annis singuli, et abeant in futuro sine ulla contradictione. Hec autem karta inviolabilis permanet com stibulacione subnixa.

Signum + Uuinigiso sancto Petro canonico adque sacrista qui consensit. Signum + Anselmo presbyter qui consensit. Signum + Areberto presbyter qui consensit. Signum + Adzono presbyter qui consensit. Signum + Abono presbyter qui consensit. Signum + Ioanne presbyter qui consensit. Signum + Costabulo qui per iucxione Chuondrado rege et uxore sua Mattilt et filii eius Chuono advocatus fuit [et] fieri iussit et firmare rogavit. Signum + Andreo testis. Signum + Euono testis. Signum Stefanono testis. Signum + Adelerio testis. Signum + Erembert testis. Signum + alio Erembert testis. Signum Rotrico testis.

In dei nomine Adzo presbyter anc kartulam subscripsi. Datum die Veneris, IIII ID. AGST. anno XXVIIII regnante domno Chuondrado rege; feliciter AMEN.

Isti qui ad vestituram fuerun, que fecit Costabulus de predicta terra Ratsilino, sicut en ista carta commemorat, is presentibus: Lantbertus presens fuit. Andreus

presens fuit. Erembertus presens fuit. Hernico presens fuit. Restedunus presens fuit. Stefanus presens fuit; isti et alii plures qui presentes fuerunt. Facta noticia data ut supra.