Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte atque individue trinitatis. Chuonradus summa opitulante clementia piissimus rex. Notum sit omnibus sancte dei ecclesie fidelibus presentibus atque futuris, qualiter monachi ex monasterio sancti Petri apostoli de Monte maiore pecierunt nostram regalem auctoritatem, ut omnia, que habent ad prefatum adquisita per instrumenta donationum sive concambiorum, ut illis per nostre firmitatis preceptum corroboraremus; quod et ita pro dei amore fecimus. Volumus namque ac firmiter per hos nostros apices decernimus, ut hoc, quod domnus Leo apostolicus atque Otto imperator augustus ac soror nostra Adelhedis imperatrix ex terra sancti Petri apostoli nos pro dei amore postulaverunt, prenominatis monachis tenere permittatur, et insuper hoc, quod Boso Arelatensis comes nobis reddidit illis concedendum de terra sancti Remigii de Francia et in ceteris locis taliter nuncupatis: Oriluco monasterio et in insula maris monasterium Lirinis vocatum et in comitatu Uuapinco cellam quam vocant Alamunto sancti Martini et in alio loco cellam quam nominant Antunnaua et in comitatu Aquense cellam quam vocant Rocafraudusa et ad castello quod dicunt Ystro ecclesias duas, una sancti Petri et altera sancti Martini, cum terris campis vineis et salinariis, et sunt terras quas nominant sancte Mariae Antibolensis cum servis et ancillis et villam quam vocant Catorosco cum salinariis et castrum quod nominant Fossas cum terris et salinariis, servis et ancillis ac Martigum, vasa una quam dicunt Uenrosa et vallem quem nominant sancti Petri, ecclesias III: sancti Petri et sancti Martini sanctique Iuliani, in loco qui dicitur Namarra et terras cum omnibus appendiciis suis et locum qui dicitur Eyras salinaris et piscationibus, villam sancti Remigii cum turribus et ecclesiis. Ista omnia super inserta et cuncta, que per studium orationis eorum sive cum tesauro eorum ubique adquisierint, sancto Petro sive predicto loco Monte maiori et monachis ibi deo famulantibus concedimus perpetualiter ad possidendum, sine aliqua contradictione, eo vero tenore, ut nulli episcoporum sive abbatum neque comitum neque alicui contrariae potestati aliquam disciplinam sive servitutem per vim faciant, nisi nobis et successoribus nostris regibus. Et liceat illis cum nostra concessione inter se abbatem eligere qualemcumque voluerint deo perfecte servientem secundum regulam a sancto Benedicto constitutam. Quod autem hoc nostre auctoritatis preceptum ab omnibus observetur et a nemine umquam violetur, manu propria confirmando subscripsimus et de signio nostro subtus signare mandavimus.

Signum regni (M.) Chuonradi piissimi regis.

Data VI id. decemb., indictione VII, anno incarnacionis dominicae DCCCCLXVI, anno XXVII Chuonrado tege; actum Uigenna civitate; feliciter amen.