In nomine dei aeterni. Chunradus nutu dei rex. Quisquis pro die amore aliquid impendere aecclesiae dei curaverit, meritum sibi in futuro confidat. Quapropter notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus acf futuris, qualiter pro dei amore ac pro remedio nostrae animae, Adelane videlicet regine et infantum nostrorum res nostras que sunt sitae in pago Uienense, scilicet locum qui vocatur Crottas cum omnibus appenditiis suis una cum molendino ad monasterium sancti Petri Cluniacense monachosque suos per preceptum concederemus; quod et libenter fecimus. Volumus namque ac firmiter per hoc nostrum preceptum decernimus, ut sanctus Petrus vel monachi ipsi famulantes omnem obtineant vigorem nullo obsistente vel contradicente. Ut autem hoc nostrum preceptum ab omnibus observetur et a nemine umquam violetur, manu nostra firmavimus et de sigillo nostro firmare iussimus.
Signum domni (M.) Chunradi regis.
Eynricus notarius advicem Keraldi episcopi recognovit.
Data X kl. aprl. anno XXVI regnante Chuonrado rege; feliciter amen.