In nomine aeterni dei. Chuonradus nutu omnipotentis dei pius rex. Quicquid iuste et legaliter in nostro commisso regno agere videtur, satis possumus corroborare et confirmare. Idcirco notum sit omnibus fidelibus nostris, qualiter noster Geroldus petiit regalem magnitudinem nostram, ut quoddam campum per praeceptum concederemus illi, quod ei ita et fecimus; hoc est in pago Viennense in loco nuncupante sancti Geruasii, quod desinit ex una parte monte Crappo, de alia parte monte Iudaico, de alia terra sancti Iohannis, de alia via publica, quae descendit de sancto Marcello. Volumus, ut dictus clericus Geroldus, quemadmodum insuper sertas habes, omnem de nostra parte obtineat vigorem ac potestatem, sine aliquo inquietante vel contradicente. Ut autem hoc nostrum praeceptum ab omnibus observetur et a nemine unquam violetur, manu propria firmavimus et de sigillo nostro subtus consignare mandavimus.
Signum domni Chuonradi (M.) piissimi regis.
Einricus advicem Keroldi episcopi recognovi.
Data XVII kal. septemb. anno regnante rege Chvonrado XXV; feliciter amen; actum Viennae civitate.