Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Chuonradus divino munere largiente piissimus rex. Mos regalis celsitudinis est omnibus sanctis subvenire ac in cunctis bonis operibus perfectis stare. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum presentium ac futurorum atque omnium christianorum industria, qualiter nos una cum matre nostra Berta ac fratre nostro Ruodulfo inspirante pietate divina et pro remedio animarum nostrarum ac parentum nostrorum donavimus aecclesiae sanctae Mariae Paterniensis nostrum alodum per cartas, ut ibidem deo famulantes subsidium haberent, dehinc per interventum prelibatae matris nostrae ac fratris et per nostri precepti paginem id ipsum secundum morem nostrum corroboraremus; quod et fecimus. Volumus namque ac firmiter per hoc nostrum preceptum decernimus, ut, sicut prefatae cartae commemorant, denique et hoc noster avus adquisivit in pago Vuisliacense in loco qui dicitur Curte, simul cum fratre nostro Ruodulfo ad illum altarium, ubi nostrae matris corpus requiescit, concedimus, ac insuper monetam cum mercato prefati loci <possessores habeant, et quemcumque abbatem eligere voluerint, habeant potestatem atque licentiam>. Haec omnia supra scripta, quae in predictis cartis inserta videntur, de nostro iure hereditario in illorum ius et dominationem sollemni more transferimus, ut habeant teneant firmiterque possideant absque alicuius contradictione. Ut autem hoc nostrum preceptum ab omnibus observetur et a nemine umquam violetur, manu nostra firmavimus ac de sigillo nostro subtus consignare iussimus.

Signum domni (M.) Chuonradi piissimi regis.

Einricus advicem Keroldi episcopi recognovit.

Data VI IDUS APRIL. <anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi DCCCCXXXVII>, anno regnante domno nostro Chuonrado rege XXIIII; actum civitate Lausona; feliciter amen.