Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Conradus divina largiente clementia rex. Si locis divino cultui mancipatis terras, quas minus firmiter possident, authoritate regalis celsitudinis firmius corroborare potuero, ad praesentis vitae stadium percurrendum et ad aeternae remunerationis bravium capessendum mihi prodesse non dubito. Noverit igitur industria virorum nobilium atque simul omnis ecclesia fidelium, quoniam abbas venerabilis Calmiliacensis coenobii nomine Vvlfaldus cum aliquibus monachis domino deo sanctoque Theotfredo regulariter servientibus nostram adiit praesentiam poscens humiliter, ut praedia terrarum ac villarum, quas inclytus martyr Theotfredus munere nobilium virorum, Odilonis comitis et Achidei praesulis et Syluii atque Truberti et adiutorio atque eleemosina Geilini comitis, in pago Valentinensi atque Diensi possidet, praecepti nostri corroboratione firmarentur, ut rector monasterii cui subiacent et eius successores ac monachi regulariter ibidem ad praesens et in futurum degentes ipsarum rerum stabili adepta firmitate debita obsequia deo et almo martyri valeant exhibere. Talis ergo petitio in conventu omnium nostrorum laudabilis extitit et visa est placuisse nobis. Volumus igitur et authoritate nostri regiminis et successorum nostrorum cum consensu Geylini comitis et Aymonis episcopi et Wulfaldi petitoris firmum consistere, ut omnia, quae ad monasterium sancti Theotfredi pago Diensi atque Valentinensi nunc videntur pertinere, aut sint de fisco regali aut de potestate episcopali vel de potestate comitali sive de franchisia, et quae in posterum ibidem ipsi monachi potuerint adquirere, omnia regali defendantur potestate. Sunt autem ipsae res sitae in comitatu Diensi atque Valentinensi in loco, qui prius dictus est Sauenna, cum ecclesia sancti Stephani, et modo dicitur ad Pontem, scilicet ex utraque parte fluminis, quod dedit Odilo comes, et in adiacente loco, qui dicitur Charrouolis, et in alio loco villa de Cleuo et illa de Mota Superiore cum portu. Haec omnia, quae nunc ipsi monachi possident et quae in posterum potuerint adquirere, ut semper totius firmitatis obtineant vigorem et nullius temeritate possint violari, his litteris regali authoritate corroboravimus annulique nostri impressione signavimus et nostrorum fidelium manu roborari iussimus, quorum nomina descripta sunt.

Signum (M.).

Signum Geilini comitis. Signum Aymoni episcopi. Signum Amedei comitis. Signum Vmberti comitis. Signum Arnaldi.