(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Chuonradus divina ordinante providentia serenissimus rex. Si in restauratione ac relevatione rerum aecclesiasticarum curam summam adhibere sollicitudinemque utilem gerere studemus, non solum in hoc regium nostrum exercemus ministerium, verum etiam ad aeterne remunerationis fructum vel ad temporalem gloriosius transigendi vitam liquido nobis hoc credimus profuturum, quia quanto propinquiores diei ultimo existimus, tanto paratiores in omnibus rectitudinibus esse debemus. Proinde noverit omnium fidelium nostrorum industria tam presentium quam futurorum, quia Boso comes intimavit celsitudinis nostrae auribus ac humiliter precatus est nostram magnitudinem, ut quasdam res, videlicet abbatiam sancti Amantii cum omnibus suis appenditiis quesitis et inquirendis, ad coenobium Cluniensis aecclesiae, quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sicuti iustum est vel ad usus fratrum ibidem deo servientium inpendere seu tradere perpetualiter curaremus. Cuius videlicet comitis Bosoni iustam cernentes petitionem gratanter quod postulavit fecimus. Volumus namque ac firmiter precipimus, ut post hanc nostram traditionem ullus ulloque tempore non comes nec ulla potens persona potestatem habeat prenominatam abbatiam ex dicto coenobio abstrahendi, sed omnia in usus fratrum ibidem deo regulariter servientium adquirantur. Ut autem haec nostra auctoritas a nullo umquam violetur, ipsi summo iudici commendamus et ut a nobis facta credatur, manu propria eam firmamus et de anulo nostro consignare iussimus.
Signum domni (M.) Chuonradi piissimi regis.
Heidolfus levita advicem Keroldi archicancellarii recognovit.
Data VIIX kal. oct. anno ab incarnatione domini Iesu Christi DCCCCLVIII, anno XXI regnante Chuonrado rege.