(C.) In nomine sancte trinitatis. Chuonradus gratia dei rex. Si quis iustus postulationibus petit, rectum est illi inpendere curemus. Quoniam quidem notum sit omnibus nostris fidelibus, qualiter quidam homo nomine Arlulfus petiit regiam magnitudinem nostram, petens nos, ut quasdam res illi concederemus; quod et fecimus. Hoc est in curte de Tresia, que est pertinens ex comitatu Marsiliacense et iacet in comitatu Aquense, cum omnibus apenditiis, qui inibi pertinent de comitatu Marsilia, cum turre, omnia et in omnibus de nostro iure et potestate in illius tradimus dominatione, quicquid hagere voluerit; et abet his terminibus dinominatos: de uno latus usque in loco que vocant Untinos et usque in Paleria, ita et in monte Bagde usque in flumen Belone et de [……….] usque in valle Restones, ita et in monte Bedodi […………….. Ut autem] hoc nostrum preceptum [ab omnibus] observetur et a nullo umquam violetur, manu nostra firmavimus et [de sigillo nostro] consignare iussimus.
(C.) Signum domni Chuonradi (MF.) regis.
Einricus notarius advicem Amonis episcopi recognovi.
Data XV KL. SEP. anno regnante domno Chuonrado rege XIIII; feliter amen.