Karlmann schenkt dem Kloster St. Denis die Villen Faverolles und Noronte.
Dating: 771 12
Place of Composition: Samoussy
Carolomannus gratia dei rex Francorum vir inluster. Et quia monente scriptura ita oporteat unumquemque constanter praeparari, quatenus veniente in conspectu superni iudicis illam mereatur domini piam vocem audire, unde omnes iusti ex bonis actibus erunt gavisi, quapropter nos salubriter, ut credimus, considerantes, qualiter ex terrenis rebus, quibus superna gratia nobis affluenter in hoc saeculo largire dignata est, saltim vel in pauperibus ex hoc tribuere deberemus, unde misericordiam altissimi adipisci valeamus. Idcirco cedimus atque donamus pro animae nostrae remedium vel pro genitore nostro quondam Pippino ad monasterium sancti Dionysii martyris, ubi pretiosus domnus cum sociis suis corpore requiescit, donatumque ad praefato sancto loco esse volumus, hoc est villas, quod ipse genitor noster per manus nostras ad ipsa casa dei dudum delegaverat, nuncupantes Faberolas, qui ponitur in pago Madriacense, et Noronte in pago Carnotino cum omni integritate vel appendiciis earum ad ipso monasterio vel monachis ibidem degentibus seu ad luminaria ipsius ecclesiae procurandum vel stipendia pauperum, ut praedictas villas proficere debeant in augmentum, sicut a vasso nostro Audegario possessas fuerunt, et ut melius delectet ipsos monachos pro nobis et genitore nostro die noctuque domini misericordiam adtencius deprecare. Igitur praedictas villas Faberolas et Noronte cedimus atque donamus ad ipso sancto loco una cum terris domibus aedificiis accolabus mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus farinariis gregis cum pastoribus, omnia et ex omnibus, sicut diximus, cum omni integritate, quidquid praesenti tempore nostra ibidem videtur esse possessio, pars praedicti monasterii eiusque rectores perenniter nostris et futuris temporibus habeant, teneant atque possedeant et ad ipsa casa dei in nostra elemosina usque in perpetuum absque ullius repetitione debeat esse iure integro confirmata. Et ut haec auctoritas firma et inconvulsa permaneat, nos eam manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (M.) Carolomanno gloriosissimo rege.
Maginarius recognovi et subscripsi (S.)
Data in mense decembri anno quarto regni nostri; actum Salmunciago palatio publico; in dei nomine feliciter.