Karlmann bestätigt dem Kloster Novalese das Privileg der Freiheit von der bischöflichen Gewalt mit freier Abtswahl und verleiht Immunität.
Datierung: 770 06 26
Ausstellungsort: Neumagen
Carlomannus gratia dei rex Francorum vir inluster. Oportet enim clementiae regali, ut inter ceterorum petitionis sacerdotibus debeat benignam accomodare aurem et, quod pro timorem divini nominis postulatur, ponatur procul dubium ad effectum, ut fiat in mercedem coniunctio, dum pro quiete servorum dei congrua praestolatur petitio, quia fides perfecta non dubitat ad altissimi gratiam pertinere, quod secundum sacro aeloquio praecipue ad domesticis fidei devota mente impenditur, quia scriptum est: ‚Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum‘. Ergo dum et Abbo una cum consensu et adiutorium Valcuni episcopi monasterio in honore beatorum apostolorum Petri et Andreae seu caeterorum sanctorum in loco nuncupante Novalicis in valle Sigusina in [rem] proprietatis suae visi sunt edificasse, ubi ad praesens venerabilis vir Asinarius abbas una cum congregatione monachorum sub regula sancti Benedicti seu Ceterorum sanctorum patrum praeesse dignoscetur, missa petitione clementiae nostrae pro quiete ipsorum servorum dei praeceptionem vigoris nostri placuit propalare, sub quo tranquillitatis ordine domino protegente ipsi monachi iuxta religionis normam perpetim valeant residere, elegimus, ut huic series debeat plenius declarare, quia nihil de canonica institutione convellitur, quidquid ad domesticis fidei pro tranquillitatis pace concedetur; nec nobis aliquis detrahendum aestimet in id nova decernere carmina, dum [ab] antiquitus iuxta constitutionem pontificum per regalem sanctionem monasteria sanctorum in regno nostro sub libertatis privilegium videntur consistere, etiam et iste ad praesens adiuvante domino valeat consistere. Et ut adsolet humana fragilitas, quandoquidem abbatem de ipso monasterio de hac luce dominus migrare iusserit, cuius de ipsa congregatione maxime compertum regulae et vitae meritis congruentem ipsa congregatio elegerit, ipsum promoveant abbatem. Et si qua inibi in villabus mancipiis vel reliquis quibuscumque [rebus] atque corporibus aut regio munere seu supradicto Abbone vel a quibuscumquelibet hominibus est delegatum aut deinceps fuerit additum ad praefato monasterio, iuxta quod eorum continet privilegium, unde ipse Asinarius abbas confirmatione domno et bonae memoriae genitore nostro Pippino quondam gloriosissimi regis nobis protulit ad recensendum, sancitum esse cognovimus, nullus episcoporum, ut diximus, nec praesens nec qui fuerint successores seu archidiaconus vel eorum ordinatores [vel] qualibet persona posset quoque [ordine] de loco ipso aliquid contra rationis ordine auferre aut aliqua potestate de ipso monasterio vel rebus ibidem aspicientibus, praeter id quod scriptum est, adaptare seu aliquid quasi pro commutationis modo invaleat minuere aut de ministerii ornamenta [vel de] offertione in altario inlicite tollere nec ad ipso monasterio [vel] cellolas quoquo usu nisi tantum pro logranda orationem aut sacris benedictionibus vel altaria consecrando, si invitati fuerint, absque dispendio vel commodo de ipso monasterio, aliter accedere penitus non praesumant, quo facilius secundum delegationibus votum [vel] huius forme auctoritatem ad ipso monasterio absque ullius inquietudine ibidem cuncta proficiant in augmentis. Adicientis, ut nulli penitus iudicum [vel] cuiuslibet hominum licentia sit de rebus praefati monasterii absque voluntatem ipsorum servorum dei in aliquo iniqua cupiditate defraudare aut temerario spiritu suis usibus usurpare, nec, quod primitus est, dei iram incurrat et nostram offensam et a fisco grave damno sustineat. Illud nobis pro integra mercede nostra placuit addendum, ut tam quod ex nostra largitate quam delegatione ipsius supradicto Abbone aut a quibuscumquelibet hominibus ad ipso sancto loco fuerit collatum, quoque tempore nulla iudiciaria potestas nec praesens nec succidenda temporum ad causas audiendum aut aliquid exactandum ibidem non praesumant ingredere, sed sub omni emunitate, quot a nostris meruerunt oraculis, hoc ipsum monasterium vel congregatio sua sibimet cum omnis fredis concessis valeant possidere. Et quidquid exinde fiscus noster forsitan de eorum hominibus aut de ingenuos aut servientibus publicis in eorum agros commanentes vel ad ipso sancto loco aspicientes undique poterat sperare, ex indulgentia nostra in luminaribus ipsius sancti loci [vel] in stipendia ipsorum [servorum dei] tam nostris in dei nomine temporibus quam et futuris succidentibus pro mercedis compendium debeant cuncta proficere, ut pro aeterna salute [vel] pro felicitate patriae seu regni stabilitate delectet ipsis monachis inmensam domini pietatem iugiter implorare. Quem praeceptum decretus nostri Christo in omnibus suffragante ut firmior habeatur et perenniter conservetur, [subscriptionem manus nostre infra studuimus peragrari].
Signum Carlomanno gloriosissimi regis.
Maginarius recognovi.
Datum sub die quod fecit mensis iunius dies viginti et sex anno secundo regnante domno Carlomanno rege; [actum] Heumago in palatio publico; in dei nomine faeliciter.