Carlomannus gratia dei rex Franchorum <et Langobardorum>. Notum sit omnibus episcopis ducibus abbatibus comitibus domesticis vicariis centenariis vel omnibus missis nostris discurrentibus. Quotiens recta petitio sacerdotum, quod pro oportunitatibus locisque sanctorum pertinet, ad aures clementiae nostrae processerit, talis debet esse obaudita vel effectui in dei nomine mancipata, unde per aeternum retributorem veniam mereamur adipisci et eos delectet pro stabilitate regni nostri iugiter exorare vel in omni parte fideliter erga nostrum regimen assistere. Igitur cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quod [....] de monasterio Grandeualle in honore sanctae Mariae virginis constructo <et cella Uerteme in honore sancti Pauli et cella sancti Ursicini confessoris sibi subiectis>, ubi vir Gundoaldus venerabilis abba praeesse videtur, missa petitione innotuit, eo quod bonae memoriae genitor noster Pippinus rex vel caeteri antecessores reges, qui ante ipsum vel nos gubernacula regni Franchorum tenuerunt, per eorum oracula eorumque [praeceptiones] manus roboratas tale beneficium ad ipsam casam dei concesserunt, ut in villas eorum [………………..] integram emunitatem eius merito compellenti secundum eorum praeceptiones, quod antecessores nostri de parte fisci nostri ad ipsam casam dei concesserunt, plena et integra gratia pro mercedis [nostrae] augmento vel pro eius quiete aut successorum suorum visi sumus concessisse. Quapropter per hoc praeceptum nostrum specialius decrevimus ordinandum, quod [in] perpetuum [volumus] permansurum esse, ut neque vos neque [iuniores] successoresque vestri nec quislibet de iudiciaria potestate accinctus in curtis vel villis ipsius monasterii aut aecclesiis ipsorum illuc aspicientibus [in] quibuslibet pagis atque territuriis, tam quod praesenti tempore possidere videatur vel dominare, quam quod adhuc ex munere regum aut reginarum seu per collata populi vel de comparatu aut de qualibet rectum attractum augmentare vel meliorare seu et attrahere poterit, ad causas audiendum nec freda exactandum nec fideiussores tollendum nec mansiones aut paratas faciendum nec homines <distringendum nec ministeriales suos licitus> aut servientes vel accolanos ipsius monasterii distringendum nec ullas redibitiones publicas requirendum nec exactandum, quod ad fiscum nostrum <aut ad comites> exinde redibitur, penitus ingredere iudiciaria potestas nec missi nostri discurrentes non praesumant, nisi omnes villas eorum sub emunitatis nomine cum omnes fredus concessus aut publicas redibitiones concessas, omnia sicut superius comprehensum est, tam ipse Abbas Gundaldus quam successores sui hoc in dei nomine omni tempore valeant possidere atque dominare. Quod nos ad ipsa monasteria aut monachis, qui ibidem sunt aut praefuerunt, pro mercedis nostrae augmento taliter concessimus, ut nulla refragatio de hoc, quod superius continetur, quod ab nostra clementia eisdem fuit concessum, nec nostris nec futuris temporibus vel ullo quoque tempore ut hoc non fiat, nisi quod per hoc nostro praecepto fuit concessum, perpetualiter maneat illibatum atque inconvulsum. Et ut haec auctoritas nostra firmior habeatur [et] in omnibus per tempora melius conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter signavimus et de anulo nostro subter sigillavimus.