Karlmann gibt seinem Pfalzgrafen Chrodoin den ihm widerrechtlich entrissenen Wald Benutzfeld als freies Eigen zurück.
Datierung: 770 05
Ausstellungsort: Brumath
Carlomannus gratia dei rex Francorum vir illuster. Regalem quidem exercemus clementiam et animos fidelium nostrorum adortamus, si circa eos, qui tam erga genitore nostro quam et nos illibatam fidem et veram fidelitatem usque nunc exercuerunt, peticionibus illorum, in quo nostris auribus patefecerint, [libenter annuimus], et animos illorum, quos nunc in nostrum habemus dominium delectabilem atque amabilem, circa nostrum servitium de die in diem hilariores atque promptiores esse scimus. Ideoque fidelis deo propitio noster illuster vir Chrodoinus comes palatii nostri clementiam regni deo adiuvante nostri innotuit dicendo, eo quod antecessores quondam nostri [a] deo instituti regis per strumenta seriem cartarum ad genealogia sua vel subsequente ipsius progenie per eorum auctoritates eorumque manus roboratas vel confirmationes regum indulsissent atque in iure eorum potestative confirmassent silva aliqua in loco que dicitur Benutzfelt infra centina Belslango infra vasta Ardinna; et cessionis regum in praesentia nostra de ipsa silva retulit ad relegendum et innotuit nobis, ut actores iniquiter ipsa silva ex parte invasissent et genitor meus Pippinus gloriosissimus rex praedicto Chrodoino vel suis gamaladionis de ipsa silva manu vestita fecisset. Dum de hac causa sic ante nos fuit ratio deducta et suam vel suis gamaladionis tam per veraces homines quamque per confirmationis regum cognovimus iusticiam, ei reddidimus de loco qui dicitur Benezvelt de illa fontana, que in ipsa villa est, [ut] infra unumquemque partem debeant habere, quantum ad nos pertinet; et actoris nostri antea eum vel suis gamaladionis iniuste contradixerunt et infra banno fuit una vena de ipsa fontana in circuitu per loca diversa, que de nostra parte iudicis nostri iniquiter ipsis contradixerunt. Iubemus, ut ab hac die ipsa silva de iam dictis partibus nostris cum vena de ipsa fontana habere debeant evindicata atque elidicata tam nostris quam et futuris temporibus, ut nullus iudex publicus de partibus nostris ullo umquam tempore abstrahere nec minuere neque contradicere non debeat de ipsa silva infra ipsa vena de unaquaque parte tam [in] silvis quamque in terris agris perviis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus adiunctis adiacentiis, omnia et ex omnibus sub integritate, sicut iam diximus, debeat habere ipse Chrodoinus vel sui gamaladionis quamque et posteritas eorum evindicatum atque elidigatum et, quicquit de ipsa silva facere voluerint, ex nostra auctoritate habeant, teneant atque possideant et suis posteris ad possidendum relinquant, sicut diximus, quicquid exinde voluerint, ex nostra auctoritate liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu nostra propria subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro iussimus sigillare.
Signum (M.) Carolomanni gloriosissimi regis.
Mainarius recognovi.
Data in mense maio anno secundo regni nostri; actum Broemagad palatio publico;
in dei nomine feliciter amen.