Karlmann bestätigt dem Kloster Honau die Immunität.
Datierung: 770 03
Ausstellungsort: Diedenhofen
Carolomannus gracia dei rex Francorum vir illuster omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus domesticis vicariis centenariis vel omnibus missis nostris discurrentibus tam presentibus quam et futuris. Cognoscatis, quod maximum regni nostri augere credimus munimentum, si beneficia oportuna per loca ecclesiarum benivola deliberacione concedimus ac domino protegente stabiliter perdurare confidimus. Igitur noverit solercia vestra, quod nos ad peticionem venerabilis viri Stephani abbatis tale pro eterna retribucione beneficium visi sumus indulsisse, ut in villas vel res ecclesie sancti Michaelis archangeli de monasterio, quod est constructum in insula Rheni que vocatur Honaugia, quas presenti tempore aut nostro aut euiuslibet munere habere videtur vel quas deinceps in iure ipsis sancti loci voluerit divina pietas ampliare, nullus iudex publicus ad causas audiendum vel freda undique exigendum quoque tempore non presumat ingredi, sed predictus Stephanus vel successores sui propter nomen domini vel sancti. Michaelis sub integre emunitatis nomine ipsas res valeat dominare. Precipientes ergo iubemus, ut neque vos neque iuniores aut successores vestri nec ulla publica iudiciaria potestas quoque tempore in villas ubicumque in regno nostro ipsi ecclesie aut regia aut privatorum vel bonorum homini largitate collatas vel que inantea per deum timentes fuerint collate ad audiendas altercaciones ingredi aut freda de qualibet causa exigere nec mansiones aut paratas vel fideiussures tollere presumatis; sed quidquid exinde de servientibus, qui sunt infra agros vel fines seu super terras predicte ecclesie sancti Michaelis commanentes vel qui aliubi commanent et ibidem legitimo ordine aspicere videntur, fiscus noster aut de freda aut undicumque poterit sperare, ex nostra indulgencia pro futura salute in luminaribus ipsius ecclesie per manum agencium eorum ad ipsam ecclesiam proficiat in perpetuum. Et quod nos propter nomen domini et anime nostre remedium seu nostram subsequentem progeniem plena devocione indulsimus, nec regalis sublimitas nec quorum libet iudicum seva cupiditas refragare temptet. Et ut presens auctoritas tam presentibus quamque futuris temporibus inviolata deo adiutore permaneat, manu nostra subter eam decerevimus affirmare de anulo nostro iussimus sigillare.
Signum (M.) Carolomanni gloriosissimi regis.
(C.) Maginarius recognovi et (SR.).
Data in mense marcio anno II regni nostri; actum Theudone villa palacio publico; in dei nomine feliciter.