Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Karlmann bestätigt dem Kloster Argenteuil die Immunität.
Dating: 769 11
Place of Composition: Ponthion

(C.) Carolomannus gratia dei rex Francorum vir inluster. Decet enim regalis climencie suis fidelibus oportuna beneficia libenti prestare et quod recti postulavit efectum mancipare, ut fidem optenta beneficia, quod ad antecessoribus nostris noscuntur habere indulta, pro nostris oracula in eodem volumus firmare, ut eis melius delectet erga regimine nostro fideliter famulare. Igitur inlustris deo sagrata Ailina abbatissa de monasterio Argentoialo climentiae regni nostri direxit suggerendo, eo quod antecessoris nostri quondam regis per eorum auctoritatem eorum manus roboratas omni aemunitate in integri de villas eclesiae suae absque introitus iudicum concessissent vel firmassent, ita ut neque iudex publicus nec ad agendum nec ad frida exigendum nec ad mansiones faciendum nec nulla retribucione requirendum de villas iam dicto monasteriae, quicquid fiscus noster exinde potuerat recipere, ingerere non debeat. Unde et ipsa preceptione antecessorum nostrorum per manibus habere adfirmat, dum et ipsa in presente obtulit relegenda et ipsi beneficius ab ipsos reges ei fuit indultum tempore presente ab eosdem aserere vel conservare. Sed pro integra firmitate petiit celsitudinem nostri, ut circa ipsa nostra hoc plenius deberit auctoritas confirmari. Sed cognoscat utilitas seo magnitudo vestra, quod nos hunc beneficium pro dei amore plenissima voluntati dinuo confirmassit vel concessisse. Proinde ergo iubemus, ut dum, sicut ab ipsos regis antecessores nostros per eorum preceptiones manus suas roboratas memorate monasteriae vel iam dicte Ailinane abbatissae de omnes villas suas absque introitum iudicum integra aemunitas, ut hoc presenti tempore et futurum hoc beneficium ab eadem conservare videntur, neque vos neque iuniores seo successores vestri vel quislibet iudiciaria potestas in curtis ipsius monasteriae vel iam dicte Ailinane abbatissae nec ad agendum nec ad frida exigendum nec mansiones faciendum nec nulla retribucione requirendum, quicquid fiscus noster exinde potuerat sperare, ingerere nec exigere non presumatur, nisi ex nostra indulgencia perpetualiter maneat inconvulsum. Et ut haec auctoritas firma permaneat, manu nostra signaculum subter decrevimus roborare.

Signum (MF.) domno Carolomanno gloriosissimo regi.

(C.) Maginarius recognovi et (SR. NT.: Maginarius recognovi). (SI. D.) Bene valeat.

Data in mense novembri anno secundo regni nostri; actum Pontione palatio publico; in dei nomen feliciter.