Karlmann verleiht dem Kloster Noralese Zollfreiheit in seinem Reich.
Datierung: 769 10
Ausstellungsort: Calmunciaco
(C.) Carlomannus gratia dei rex Francorum vir inluster omnibus episcopis abbatibus comitibus vecariis centenariis vel omnes missos nostros ubique discurrentibus. Illud enim ad stabilitatem regni nostri proficere credimus, si id, quod sacerdotes pro oportunitatem atque serenitati nostrae sugiesserint, libenti animo obtemperamus et ad effectum perducimus. Igitur omnium fidelium nostrorum magnitudo conpereat, qualiter nos pro mercedi nostre augmentum taliter ad petitionem venerabili viro domno Asinario abbate ad casa sancti Petri Noualicio monastyrii concessimus, ut infra regna deo propicio nostra, ubicumque ipsi homines monastyrii pro eius utilitatem negociandum perrexerint aut de quocumque loco aliquid pro necessitatem ipsis monachys conferre ad ipso monastyrio aut adducere videntur, nullo telloneo nec pontatico aut ulla reddebutione de hoc, quod fiscus noster recipere vel sperare potuerat, tam de carra quamque de saumas sive de navali remigio et quod ad dorsa eorum homines conportare videntur aut de eorum pecora vel de quibuslibet causis nulla, ut diximus, exinde solvere nec reddere non debeant. Propterea per presentem auctoritatem nostram iubemus atque omnino praecipimus, ut nullus quislibet de vobis aut de iudiciaria potestate sive de missis nostris, ut diximus, ipsos homines memorato abbate eiusque successoribus, qui ad ipso monastyrio aspiciunt, nullo, ut diximus, telloneo nec pontatico sive rotatico aut quod in saumas vel in dorsa conportare videntur, requirere nec exactare non faciatis nec de eorum ovibus pro pascuis discurrentibus pontatico nec agrario non exactetis, sed nec ad ambulandum aut revertendum pro ipsa pascua eis contrarietatem non faciatis, nisi, sicut in nostra aelymosina ipsum beneticium ad praedicta ecclesia concessimus, ita absque ullius repetitione nostris et futuris temporibus ad ipsum monastyrium perduretur. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel inantea melius conservetur, de anulo nostro subter sigillare studuimus.
Signum (MF.) Carlomanno gloriosissimo rege.
(C.) Maginarius recognovi et (SR. NT.: Maginarius recognovi). (SI.)
Data in mense octobrio in anno primo Carlomanno gloriosissimo rege; actum
Calmunciaco palacio publico: in dei nomine feliciter.