Karlmann bestätigt dem Kloster St. Denis Zollfreiheit in seinem Reich.
Datierung: 769 03
Ausstellungsort: Attigny
(C.) Carolomannus gratia dei rex Francorum vir inluster omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris. Cognoscat magnitudo seu industria vestra, eo quod venerabilis vir Fulradus abba de monasterio sancti Dionisiy martiris, ubi ipse preciosus corpore requiescit, detullit nobis cessiones vel confirmationis anteriorum regum seu domni et genetori nostri Pipini quondam regis, qualiter a longo tempore omnes telloneus de villas memorate ecclesiae seu de homines, qui super terras corum conmanere videntur, vel negotiantes eorum, qui per ipsa casa dei sperare noscuntur, ad ipsa casa dei concessissent. Sed nos, dum ita in eorum confirmationis vel praeceptionis anteriorum regum invenimus, quod a longo tempore fuit concessum, propterea per presentem auctoritatem nostram denuo confirmamus, ut in regna deo propitio nostra tam de navibus, qui per universa flumina ad surrectum seu ad discensum, vel carra atque eorum saumas necnon et homines eorum seu negotiantes, qui per ipsa casa dei sperare videntur, ubicumque in quascumque pagos tam in civitatis castellis vicus portus pontis puplicis vel reliquis marcados advenerint, nec de homines eorum, qui super eorum terras conmanere videntur, nec in eorum villas vel agros nec de homines, qui ad foras in eorum villas ad negotiandum vel vino conparandum adveniunt, nullo telloneo vel barganatico nec rotatico nec pontatico nec eispetatico nec pulveratico nec salutatico nec mutatico nec de navis vel carra eorum nec de saumas neque de hoc, quod homines ad eorum dorsum portant, nec ad eorum negotiantes, qui per ipsa casa dei sperare noscuntur, nec in eorum villas nec agros nec de homines, qui ad foras in eorum villas ad negotiandum vel vina conparandum advenerint nec ad nostrum opus nec ad vestrum nec ad iuniores seu successoresque vestros in nullo telloneo exigere nec exactare non debeatis, nisi, ut diximus, sicut in eorum strumenta tenere videntur, infra regna deo propitio nostra sicut habeant concessum atque indultum. Et [ut] hec preceptio firmior habeatur, subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro siggillare.
Signum (MF.) Carolomanno gloriosissimo rege.
(C.) Maginarius recognovi et (SR. NT.: Maginarius recognovi). (SI. D.)
Data in mense marcio anno primo regni nostri; actum Attiniaco palacio publico;
in dei nomine feliciter.