Karlmann bestätigt dem Klösterlein Münster in Gregorienthal alle Erwerbungen von Fiscalien als immunen Besitz.
Datierung: 769 03 22
Ausstellungsort: Attigny
(C.) Carlomannus gracia dei rex Francorum vir inluster Uuarinus comis.
Illud nobis ad stabelitatem regni nostri procul dubium in dei nomine credimus pertinere, se peticionibus sacerdotum aut aeclesiarum, in quo nostrae fuerint auribus prolate, producimus ad effectum. Atque ideo cognuscat magnitudo seu utiletas, quia venerabilis vir Restoino abbate monasteriolo inter duas Pachinas pro nostra mercede de fisco nostro iuxta Aufeldus ex nostra munificencia plena et integra gracia concessimus, talem ei prestetimus beneficium, ut quantumcumque de homines fiscalis nostros conparare aut de qualibet contracto addere aut atraere potuerent, hoc nostra serenitas circa ipso monasteriolo ad ipsius Restoino abbate vel suisque successoribus generaliter confirmare deberemus. Precipientes enim, ut neque vus neque iuniores seo successoresque vestri eidem penitus contrariae non exsistatis, nisi, quod diximus, quantumcumque prescriptus Restuinus abba ex nostra munificencia quam de conparato vel de qualebet attracto ad ipso monasteriolo addere aut attraere potuerent, nullus fiscalis ad parte nostra ei ex hoc non requiratur, nisi liceat ei ad partis ipsius monasterie sub emunitatis titulum tam ipsius abbatis quam monaculis, qui ad ipso monasteriolo deservire videntur, aut eorum successorebus vivere et resedere cum quiete, ut eis melius delectet pro stabilitatem regni nostri [die] noctuque exorare. Et ut haec precepcio pleniorem obteneat vigorem, manus nostrae signaculis superscriptus eam decrevimus roborare.
Signum (MF.) Carlomanno gloriosissimo rege.
(C.) Maginarius recognovi et (SR. NT.: Maginarius recognori). (SI. D.)
Datum sub die XI kal. aprilis anno primo regnante domno nostro Carlomanno
gloriosissimo rege; hactum Attiniago palacio publico; in dei nomine feliciter.