Karlmann bestätigt dem Kloster St. Denis die Immunität.
Datierung: 769 01
Ausstellungsort: Samoussy
(C.) Carlomannus rex Francorum vir inluster. Incipientia regni nostri effectum de nostra ereccione integre auxiliante domino vigilavi et pro ipsa bona opera auctum cum consilium ponteficium vel seniorum optimatum nostrorum emunitate per nostro confirmandum regnum et mercide vel ad inepiscendam vitam aeternam renovare deberimus, quod ita et fecimus. Ergo oportit climenciae principale inter citeras peticionis illud, que pro salute adscribitur et pro divine nomines postulatur, placabile auditum suscepere et procul dubium ad effectum perducere, quatenus de caducis rebus presentis seculi aeterna conquiritur iuxta praeceptum domini dicentis: ‚Facite vobis amiens de mamona iniquitatis. Ergo de mamonae iniquitates iuxta ipsius dictum nos oportit mercare aeterna celestia et, dum sacerdotum congruam inpertimus beneficia, retributorum domino ex hoc habere mereamur in aeterna tabernacula. Igitur venerabiles vir Fulradus, abba de basilica peculiares patroni nostri domni Dionisii martiris, ubi ipse preciosus domnus in corpore requiescit, elimencia regni nostri suplecavit, eo quod martiris ab antecesoribus regibus a longo tempore omnis emunitas de villas praefati sancti basilici fuit concessum; unde et ipsas precepcionis manos roboratas et bone memoriae genetore meo gloriosissimi Pippini regis se per manibus habere adfirmat et hoc usquae nunc inviolabiliter adserit esse conservatum. Unde petiit, ut hoc per nostra auctoritate dinuo pro re firmitate circa ipso sancto loco vel homines, qui se cum sustancia eorum ad ipsa basilica tradunt vel condonant, iuxta quod anteriores regis per eorum auctoritatis ad ipsa basilica hoc prestiterunt et confirmarunt, hoc hitoratis circa ipso abbate concedere et confirmare deberemus. Ideo cognuscat magnitudo seu utilitas vestra, quod nos pro reverencia ipsius sancti loci vel pro quietim ibidem deum famulancium prumptissimam volomtatem dinuo concessisse et in omnibus confirmasse vestra cognuscat solercia. Quapropter per hanc preceptum, quod specialius decernimus et in perpetuum volumus esse mansurum, iubemus, ut neque vos neque iuniores seu successores vestri nec quislibet de iudiciaria potestate accinetus in curtes praefati sancti basilici domni Dionisii ubi et ubi in quascumque pagus in regno deo propicio nostro, quod ad diae [praesente] pars ipsius monasterii possidere vel dominare videtur vel quod ad deo timentibus hominibus per legitima instrumenta ibidem fuit concessum aut inantia fuerit additum adque dilegatum, nec ad causas audiendum nec ad fideiosores tollendum nec ad freda exigendum nec ad mansiones faciendum nec paratas nec ullas redebucionis requirendum ingredere nec exigere quoque tempore penitus non presumatur, nisi quidquid fiscus noster exinde potuerit sperare, omnia et ex omnibus pro mercides nostri conpendium cum omnis fredus ad integrum sibimet concessus, ut dictum est, inspectas ipsas precepcionis anteriorum regum vel iuxta quod presens nostra contenere videtur auctoritas, quicquid ipse sanctus locus ad diae presente, ut diximus, habere videtur quam quod in postmodum a deo timentibus hominibus vel a nobis ibidem fuerit additum vel conlatum seu quibuscumque iuste et racionabiliter cum omne sustancia sua ad ipso monasterio se tradederit et res suas per legitima instrumenta ibidem delegaverit vel firmaverit, sub integra emunitate ad die presente valeat resedere quietus adque securus; et, ut dictum est, quidquid exinde forsitan fiscus noster sperare potuerat, in luminaribus vel in stipendiis seu et in elimoniis pauperum ipsius monasterii perenniter pro nostris oraculis ad integrum in omnia et ex omnibus sit concessum adque indultum, ut eius melius diloctet pro stabilitate regni nostri vel pro quietim quibuslibet cunctis leodis nostros domini misericordiam adtentius deprecare. Et ut haec auctoritas nostris et futuris temporibus circa ipso sancto loco perenniter firma et inviolata permaneat vel per tempora inlesa custodiatur atque conservetur et ab omnibus iudicis melius credatur, propria mano annotacione studuimus adumbrare.
Signum (MF.) domno Carolomanno gloriosissimo rege.
(C.) Maginarius recognovi et (SR. NT.: Maginarius recognovi). (SI.) Bene valeat.
Data in mense ianuario anno primo regni nostri; actum Salmunciago palacio publico; in dei nomine feliciter.