Karl der Grosse bestätigt dem von ihm erbauten und dotirten Kloster St. Florent den Besitz mit dem ganzen Gau Mauge und verleiht Immunität mit Königsschutz und Zollfreiheit.
In nomine sancte et individue trinitatis. Karolus dei gratia imperator augustus.
Cum omnibus fere per orbem fidelibus hoc inesse pro voto videatur, ut quorumdam sanctorum patrocinia devocius ac familiarius efflagitent, non tamen faciunt, ut aliorum merita discernant et preiudicent, sed quia per signorum ostensionem seu miraculorum frequentiam ad eorum venerationem humanus facilius trahitur animus. Nos qui isdem humane nature tenemur legibus, nonnisi fidei christiane iura servare debemus; et quoniam rerum omnium ordinatrix, dei scilicet providentia, nobis, ut credimus, summam commisit imperii, sicut inter alios ob regiam dignitatem excellenciores esse videmur, sic cum omni diligentia circa venerabilia sanctorum loca provisores esse debemus, ut Christi ecclesia iniuriam nullam sustineat, ut bonorum devotio semper accrescat, devotorum operatio assidue bene valeat sanctorumque religio non detrimentum, sed, ut convenit, per nostre potestatis auctoritatem supplementum, in quibus necesse fuerit, habundanter suscipiat. Manifestum igitur feri volumus omnibus ecclesie dei fidelibus et nostris, quod inter ceteros sanctorum mirabiles actus, quos nobis beneficiorum benignitas quasi familiares effecit, opimi confessoris Christi Florentii venerabilis memoria venerabiliter preferenda, cuius virtutum potentia Francorum regnum aliaque nonnulla cetera regna satis decenter insignit, ad nos usque pervenit. Quapropter auditis admirandis in omnibus tanti viri miraculis, quam plurimis etiam visis, tam gloriosi patroni frustrari nolentes auxilio, per merita etiam sua nostrorum criminum aliquod volentes habere levamen, Albaldum ad nos accersiri precepimus, hominem utique religiosum et bone opinionis virum, qui tunc in monasterio predicti confessoris abbatis locum nomine tenebat et actu. De beati siquidem virtutibus cum illo satis condigna investigatione habita tandem, unde fuerit, quando huc advenerit, qualem adhuc in corpore degens vitam exercuerit, plurimum inquisivimus. Cognito itaque nostre voluntatis affectu vir adprime eruditus et nitore eloquentie preditus cepit ad plenum disserere, quomodo beatissimus Florentius nobilissimis ortus natalibus in Baioariorum regione tirannicis reluctans legibus plurima sub prophanis principibus tormenta pro nomine Christi iocundo sustinuerit spiritu; qualiter autem post innumera passionum genera martirio adflictus, ferreis vinculis alligatus presidis sententiam subire voluerit, evidenti sermone peroravit; quomodo tandem lictoribus sub quadam arbore resolutis in sompnum divinitus ad eum angelica revelatio facta fuerit et primo solutum a vinculis ad nominatissimum ubique terrarum Martinum, qui tunc Turonorum metropoli propria divinitate presidebat, destinaverit, mirabile edidit ratione; insuper honorem presbiterii per manum sepe nominandi Martini adeptus, quomodo angelo precedente, spiritu sancto interius premonente ad locum Glomna dictum, quo nunc gloriosus confessor corpore quiescit humatus, pervenerit, qualem ibi vitam duxerit quantaque per eum divina bonitas signa atque miracula, dum in corpore vixerit, ostendere voluerit, prenominatus vir absque difficultate disseruit. Postquam igitur bonitas et gratia summi regis occiduas mundi tenebras tam preclaro lumine voluit illustrare tantique viri totam circumquaque viciniam exemplo docere ae vita, nos regiam potestatem a deo commissam bonis celestibus minime preferentes, sed, sicut leges docent et sanctorum habent exempla, domino per ea obtemperantes iam dictum locum propter beati Florentii merita, per que partem aliquam in regno Christi et dei habere non diffidimus, affectuosius adamamus multaque deo et confessori inibi servientibus de regno nostro contulimus et plura conferre dignum esse censuimus. Considerata etenim undique eiusdem loci grata oportunitate et divino mancipandum servicio aptum fore iudicantes monasterium a fundamentis marmoreum eleganti opere decenter construximus ac plurima sanctorum pignora ob reverentiam et honorem beato viro digne habito ibidem reposuimus. Concessimus autem iam prenominate ecclesie ad opus monachorum deo et egregio confessori servientium ac secundum ordinem monasticum regulariter inibi degentium terras non modicas, cultas videlicet et incultas, aquas aquarumque decursus, prata et silvas non minimas, ecclesias, villas et redditus universos atque totum ex integro pagum Medalgicum, in quo nimirum idem monasterium situm esse dignoscitur. Non multis exinde annorum spatiis evolutis et predicti claustri abbate Albaldo rebus humanis exempto Arnulphus, vir per omnia strenuus, morum honestate preclarus, qui etiam in quibusdam virtutibus opinatissimus habebitur, illi in regimine monasterii propicio deo successit; qui, postquam pastoralem suscepit curam, bonis meliora coniungens circa spiritualia diligentiam adhibendo, circa temporalia cum omni instantia operam dando, ne possessiones ecclesie suis temporibus minuerentur vel aliquod detrimentum habere viderentur, ad nostram securus dignitatem accessit nos per domini clementiam fideliter obsecrans, quatinus prefatum monasterium cum rebus omnibus in regno nostro sibi pertinentibus iuxta voluntatis sue propositum sub nostra defensione et immunitatis tuitione suscipere deberemus et omnia, que predictum monasterium possidebat seu legaliter possessurum erat, regio precepto corroboraremus, ut prefatus abbas et monachi ac successores eorum omnisque possessio ecclesiastica ab omni emancipata subiectione omnique procul oppressione depulsa quiete et pacifice deo et piissimo confessori Florentio sue debitum servitutis persolvere potuissent. Deliberato itaque cum optimatibus regni nostri convenienti satis et optimo consilio petitionibus tanti viri, maxime cum ea que iusta sunt postulaverit, ut securius deo vacare possit, libenter annuimus. Eapropter hos nostre magnitudinis imperiales apices fieri iussimus, per quos precipimus atque iubemus, ut nullus iudex publicus vel exactor seu quilibet superioris aut inferioris ordinis rei publice procurator in toto pago Meldagico, quod prescripto Glomensi cenobio ex integro iure possidendum concessimus, in ecclesias aut loca vel agros sive reliquas possessiones, quas moderno tempore legaliter in quibuslibet pagi territoriis infra ditionem imperii nostri teneret aut possideret vel quas deinceps in iure ipsius loci aut per nos aut aliquam ingenuam personam voluerit divina pietas augere, iudiciario more ad causas audiendas vel mansiones exigendas seu paradas faciendas nec non et fideiussores tollendos sive homines iam dicti monasterii super terram ipsius commanentes distringendos aut ullas redibitiones vel illicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat vel ea, que supra memorata sunt, penitus exigere presumat seu in eadem terra aliqua municipia edificare vel construere debeat, sed memorato abbati eiusque successoribus res predicti monasterii cum omnibus sibi presenti tempore iuste subiectis sive legaliter subiiciendis sub immunitatis tuitione concessa absque aliqua contradictione vel refragatione vivere liceat ac residere. Concedimus quoque predicto monasterio quatuor naves in omnibus aquis, que in regno nostro discurrunt, et licentiam navigandi sine ullo impedimento, ut nullus ministerialis ripaticum aut teloneum accipiat nec predictum cenobium pro eis ullo modo precium persolvat. Nec non omnia illa, que de rebus prefati monasterii fisco regio pertinencia poterunt inveniri universa, nos pro eterna remuneratione prescripto monasterio concedimus, quatinus ipsi servi dei, qui ibidem deo et piissimo confessori famulantur, pro nobis et coniuge proleque nostra et stabilitate tocius imperii nostri a deo nobis concessi domini misericordiam iugiter exorare delectetur. Et ut hec auctoritas nostris futurisque temporibus deo protegente firmior habeatur et per succedentia tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione signari iussimus. Si quis autem huic nostro imperiali decreto refragabiliter obviare voluerit, usque ad adventum domini sub anathematis sententia permaneat.